Latin
765
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 765
Unproofread scanNot analysed yet
In secundo nanque, hoc est, ensibili mundo, sphaerae nouem mouentur ab empyreo immobili, cui Metattron assiduo praeest, at in primo nouem angelorum chori mouentur ab immobili Deo. Sicut in immobili silentio cunctorum creator primo simul omnia creauit, postea nouenario sermone ad proprias singula quaeque distinctiones loquendo commouit. Nominantur &uicissim ignis seraph, aër cherub, aqua tharsis, ariel terra, &quae in mundo sunt inferiori, ea non parum multo meliore nota sunt in superioribus, quapropter haec inferiora congruenter appellari queant uerorum exemplaria, &adumbratae supernorum imagines, signa, notae ac symbola quibus mouemur ad cogitandum de supercoelestibus &angelicis substantijs, uirtutibus &operationibus quodam tramite abstractionis, uel assimilationis uia uel alia qua dam ratione ac modo nobis carne indutis possibili. Vnde statuunt duos quoque paradisos, alterum coelestem &alterum terrestrem, in quibus praemia uirtutum consequantur utrique, tam homo terrenus quam homo coelestis, ut in huius orbis terra quamdiu in corpore fuerit hospitatus, tanquam in aliquo corruptibili horto uoluptatis, gloriam &honorem, gaudium &laetitiam, omneque desiderium delectationis suae ob alicuius heroicae ac praeeminentis &à filijs huius seculi laudatę uirtutis causam lucretur, quae tamen umbrae sunt &res caducae fumo similes. In coelesti uero terra &ue rius uiuentium supercoelesti, ubi extat amcenitatis aeternae immarcessibilis paradisus, animae hominis in uita mortali olim secundum uirtutem recte operati, nunc exutae clementissimus ille Maximus &Optimus Deus, osten dit omne bonum, quod ne uidere quidem antea potuisset tam graui &tam denso cadauere obscuri corporis onerata, illud nominatur &in Cabala &in Thalmud nvtan Κνθφρο id est, Speculatio illuminans, hoc est, uiuificans, quam uos cognitionem intuitiuam Dei appellatis, ut quae contingat animae separatae per lumen gloriae, ac à maturissimè pensittantibus sola esse beatifica probetur. Nam alia fit per species connaturales, quae non est beatifica &nxan πύλω Νν θφθοη Id est, Contemplatio quę non sit illuminans uocatur. Nunc uero quando clara Dei uisio, &perpetua summę diuinitatis fruitio, pro suprema hominis parte, intellectu &uoluntate beatis donantur, iccirco iure optimo ea nisi in supremo mundo contingunt nemini. Sic aiunt Cabalistae γνθγτ ρῦ τον ἡούτθχυνη –υ Idest, quod antequam apprehendit hanc intuitionem separatur anima eius ab eo. Quare mortali homini, si quando Deus uideri dicitur, id per angelum fieri putatur, asbian nonnua ut scribit Ramban Gerundensis in Exodo. Quamobrem pro duplici hominis conditione spirituali &corporali, ac pro duplicis mercedis retributione, duplicem, ut audiuistis, paradisum asserunt, ita dicentes ya Πλτω ογνγη οονγπνττιιι.