Latin
PNV NI DUNINN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 772
Unproofread scanNot analysed yet
Et profecto nihil sentio aliud etiam, quod uel fingi posset animum nostrum arctius Deo perinde atque aliquod stamen introtexere quam illam ipsam, cuius mentio fit sacram scripturam, quae nos primo in diuinorum admirationem ducit, tum in eorum pro humano captu agnitionem, deinde in illum ardentissimum qualitercunque cognitae diuinitatis amorem, prae se ferentem certissimum spei effectum. Per hanc cum Ezechielis animalibus &rotis de terra eleuamus, ut cum euntib. eamus, &cum stantibus stemus. Hic est so lus uerae contemplationis campus, cuius singula uerba, singula sunt sacramenta, &singuli sermones, syllabae, apices, punctaque eius plena sunt arcanis sensibus, non tantum nobis authoribus, uerumetiam Christianis attestantibus. Haec est Cabala, quae nos humi degere non sinit, sed mentem nostram extol lit ad altissimam comprehensionis metam, quae tamen nequeat animam Messihae rationabiliter transcendere, nisi quodam incomprehensibili intuitu, quasi uia momentanei raptus, quo putamus haud impossibile Cabalistis nobis in spiritu propetertium mundum corripi, ubi est Messiha omnib. inferioribus influens. Mundi enim generalissimi numero tres sunt. Primus materialis, secundus formalis, &tertius informis. Seu quando sic uultis pri mus inquam infimus, qui &sensibilis, secundus supremus &mentalis, qui &intelligibilis, &tertius ἐπερτώτατος, id est, supersupremus, uel si dicere lice ret, supremissimus, incomparabilis &diuinus. Mundum autem censeri pri mum, quo ad nos uolui hunc corporeum, cęteris subsistentem, ordine forte peruerso, qui iusta ratione in genere causarum fuisse debebat ultimus, quasi receptaculum omnium superiorum. Iste constituitur primo ex coelis &coelestibus, secundo exelementis &elementatis, tertio ex natura humana &singularijs hominibus, qui dicuntur Hebraicè opn. 05)y Grae cè μικρόκοσμος, &Latinè paruus mundus. Vniuersum hoc corpus, ut Aristoteli uestro placet in libro de mundo, est globus ex coelo &terra, &ijs contentis naturis constitutus, quippe cum septem habitaculis coelestibus, &septem habitaculis terrestribus, quae quidem enumcrat Rabi Mnahem Racanat in cap. 25. Leuitici nominib. istis primo ad coelum pertinentibus. mzy γοm γw θνιὄρου γνρα ονιαν. Secundo ad terram. NNVN 4ρ1 ψοn nzττι τιυνωῃ. Septem quoque habitacula inferorum Ioseph Salemitanus in Horto nucis, ut paulo superius audiuistis, nominatim recitauit. De Microcosmo autem id quoque haud clam est omnibus nobis, ad hominis conditionem, quamlibet in partem respexeritis septem attinere, quae sunt, corpus, anima, &ex ijs compositum quod ni appellamus, ut est illud regis Sodomoum vna1b in, id est, Damihi hominem, ex quatuor scilicet po tentijs animae compositum, &quatuor qualitatibus mundi maioris, qui sane mundus cum sit animatus illustratur mente propria, quae dicitur Metattron.