Latin
PNV NI DUNINN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 773
Unproofread scanNot analysed yet
Secundus est mundus supremus intelligentiarum separatarum, quę à Cabalistis appellantur Cρα ὑνθαυν, à Philosophis autem Hebraeorum NVVIDIIVI. Eum quidem mundum &speciebus plenum, &formis, &mentibus solutis, &angelis, complectitur, ambit ®it ipsa Messihę ani ma, quae apud Cabalistas est ideata Idea omnium uitarum, ad quam refertur omnis uitalitas indiuidualis, specifica, &generifica. Inde quasi ex uiuario depromitur uita omnis, &nominatur a Cabalistis terra uiuentium. DWNNDODD DD id est, Ideoque commentantur in uersiculo: Producat terra animam uiuentem ad speciem suam, haec est anima Messihae. Quae uerba leguntur ita in Portae Lu cis capite secundo. Et sicut in mundo humano qui dicitur Microcosmus, animae hominis dominatur mens, ita mundo coelesti dominatur Metattron, &mundo angelico dominatur anima Messihae, &mundo incompa rabili dominatur Adonai. Quin etiam si cut lux mentis est intellectus agens, ita lux Metattron est Sadai, &lux animę Messihae est Elhai, id est, Deus ui uus, &lux Adonai est Ensoph. Cumque consultissimis rerum naturalium scrutatoribus facile uideatur superioris naturae infimum, cum inferioris naturae supremo communicare, in tantum quidem, ut saepius de proxime connexis dubitari possit, contigua sint an continua, &cuius nam existat naturae illud quo continua uniuntur, haud secus atque id quo equi pes &eius ungula conueniunt, corneum ne sit an carneum, propter immediatam existentinm connexionem. Idcirco etiam nunc magis sine iniuria dici arbitror, quod homo Microcosmus &mundus sensibilis ille magnus, communicant in mente. Mundus item corporeus, &mundus intellectualis, communicant in Metattron, qui est intellectus agens primi mobilis, unus cum natura coelesti tanquam inferiori, &cum natura angelica tanquam superiori: mundus autem supremus, cum mundo tertio incomparabili, ac supersupremo communicant in anima Messihae, quasi essentia quadam utrinque, &angelico &diuino mundo conti nua, nec enim interstitio ullo anima Messihae, &Elhai distant. Sed est Elhai fons aquarum uiuentium &anima Messihae riuus uitae. Tertius mundus est Deitatis, qui constituitur ex eo, quod Seraphim uocauerunt, Sanctus, Sanctus, Sanctus, Sanctus tetragrammatus. Diciturque in Deuteronomio, Ma gnus, potens &terribilis, seu potius reuerendus. Magnus ante creationem, potens in creatione, &reuerendus post creationem. Et hic est ans id est, unus, imo magis proprie, principium unitatis, quia Aleph designat principium, &had, unum, quasi principium unius, omnia in sua simplicitate unitatis complicans. Cuius talis est emanatio secundum Cabalistas bo η2 τι, id est, Spiritus, uerbum, uox. Sic enim Rab Azariel in commentario sancti tatis, post etiam ea quae nunc recitaui, scripsit his uerbis, DVS NUS οἜθῃ b γƆμbE ὥnθυν PnNῃμbƆbηon id est, Ex spiritu producitur uerbum atque uox, non per apertionem labiorum, &non per sermonem linguae, nec anhelitu hominis.