Latin
IOANNIS REVCH
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 787
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia nanque studia nostra utrique reducunt ad hu mani generis salutem, &omnia entia quae subsistunt, aut substant continuo ad Ideas referunt quae uerè sunt, &idearum ideam. Vnde utrique ternos esse mundos asseuerant, &tertium infinitum, uel potius non finitum, tribusque constare omnia καθάπερ γαρ φασιν οἱ πυθαγόρειοι πὸ πῶν κα τὰ πάντα τοῖς ῥισὶν ὥρισαι id est, Quemadmodum enim dicunt Pythagorei, omne &omnia tribus terminantur, ut in libris de coelo scripsit Aristoteles. Nam alia quidem, inquit, sunt corpora &magnitudines, alia uerò habitant &obseruant corpora &magnitudines, alia denique habitantium &custodum principatus sunt &origines. Quod ita intelligo. Quoniam mundus inferior complectitur corpora &magnitudines singula cum suis uirtutibus &intelligentijs sphaerarum motibus appropriatis, &generabilium corruptibiliumque cura toribus ac custodibus, qui obseruare dicuntur corpora prouidè, ut est cuique tributa prouincia, quos antiquitas quandoque uirtutes quandoque angelos, tum aliquando &Deos, item &daemonas, uel pro rerum anxiarum soli citudine quibus allegantur, crebro daemonia quoque nominauit. De quibus canit Hom. θεοὶ ὀλύμπιαδώματʼ ἐχοντοῦ, id est, Dij olympica tecta inhabitantes, scilicet, qui rebus naturalibus praefecti saepe querula turbantur affectio ne, ac à summis ad ima relegati laborum suorum causas dicuntπολλοιγαὶ πλῆμεν ὀλύμπια δώματʼ ἔχοντες, δῦ ἀνδρῶν, καλἐπʼ ἄλγʼ ἐπ᾽ ἀλλήλοισι τιθέντο Id est. Multi enim patimur olympica tecta inhabitantes à uiris, graues dolores inter eos uicissim reponentes, ut est in Iliados quinto. Nam olympum intelligunt prisci quintam essentiam siue naturam, hoc est, coelum, quare tecta olympica sunt sphęrae coelestes seu coeli, dicti à celando sicut tecta a tegendo. Denique uirtutes coelestes et uires elementares ac rerum naturalium proprietates Hesiodus Deos ex coelo &terra dicit genitos in sua theogonia, &Orpheus graecorum primus theologus ad Musaeum scribens, eosdem appellat daemonas his uersibus δαέμο νας οἀρανίους καὶ ἡερίους καὶ ἐνύδρους καὶ χθονίυσ καὶ ὑποκθονίυς ἡδὴ πυριφοίτουσ Id est, Daemo nes coelestes &aereos &aquaticos &terrestres &subterraneos &ignisequos seu igni assistentes. In operum quoque ac dierum libro Hesiodus, Daemones, inquit, boni sunt terrestres custodes mortalium hominum. Ipse quidem Apollo se suique similes demonas roganti quondam Theophilo responditan gelos esse pro incumbente sibi administrationis officio, ut est in oraculis. Sic enim cecinit ut ferme solet omnia heroicè. ὄνομα μηδὲ λόγω χωρούμανον οὺ πυρὶ ναίων, ἐτ θεὸς μικρὰ δὲ θιοῦ μερὶς ἄγγελοι ἡμεῖς, id est, Nomen ne ratione capiendum in igne habitans, hoc Deus. Parua autem Dei portio angeli nos. Erigamus si libet ad altiora ingenium nostrum, quippe ad uniuersi huius globi uitales influxus.