Latin
IOANNIS REVCH
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 788
Unproofread scanNot analysed yet
Nam mundus superior complectitur superos, essentias incor poreas, diuina exemplaria &orbis huius sicilla, quorum instar, omnium rerum inferiorum facies sunt factae, quae Pythagoras appellauit ἀθανάτους πρῶτα θεοὺς Id est, Immortales prima deos, uelut principia rerum ex mente di uina productas ideas, ut sint essentiales ἀρμὰὶ principatus &origines habitantium corpora, id est, specierum, compositas huius mundi res informan tium. Quo planè intelligitur alios etiam illic esse immortales secund a Deos, prima enim secunda referunt, entia incorporea singularia et indiuidua, non materiali numero, sed formaliter formali inter se differentia, puto spiri tus ab omni materia liberos, simplices &impermistos, suapte natura extra coelum sensibile commorantes, &ut ait Aristoteles, nec tempori necloco astrictos, unde nec senescant nec transmutentur, multomagis nulla uariatione nec alteratione, nulla denique passione affecti sufficientissimam sibi &op timam ducant uitam, habitentque aeternitatem, quod nuncupatur ęuum, &graece ἀνὼν quasi ἀεὶ ὡρ Id est, semper ens, quoniam idem illud seculum semper fuit, est, erit, intemporaliter, in mente diuina, ex energia tamen Dei foras creatum, &extra coeli nostri conuexa constitutum, pro domicilio splendidissimo spirituum beatorum, quos Pythagorei ueros Deos existimant, in sublimi ętheris uertice locatos cum prorsus obiectu, tum retro partu ęuiternos scilicet aeuo immortali &diuino pręditos. Ab ipso autem eodem aeuo etiam