Latin
DANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 839
Unproofread scanNot analysed yet
Et per illam quoque legem à diuino spiritu adeptus est Salomon rex sapientissimus omne quod nouerat, de quo scrip tum est in libro Regum, quod Deus ei dederit sapientiam &prudentiam mul tam nimis quasi arenam in littore maris, &creuerat sapientia Salomonis super sapientiam omnium Orientalium &Aegyptiorum, &erat sapientior cnnctis hominibus, &disputauit super lignis à cedro, quę est in libaon usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete, &disseruit de iumentis &uolucribus, &reptilibus, &piscibus: ultra haec confirmat nostram sententiam Gerundensis, &concluditita nn na κx το πνα γη 32 NNDVDIIDIS id est, Omnia haec cognouit per legem, &omnia inuenit in ea per expositiones suas, per grammaticas subtilitates &per literas eius, &per calamistrationes illius. Contigit autem ei hoc, postquam ad plenum fuisset duodequinquaginta portarum intelligentiae rationem consecutus, quae aperiunt omnium creaturarum cognitionem. Sunt enim cunctae res uniuersaliter in quinas conditiones distributae. Nam aut elementa sunt, aut elementata, aut animae, aut coelestia corpora, aut supercoelestia incorporea. Horum fortasse quodlibet decem recipit considerationes, quarum capitula sunt quae sequuntur, Genera generalissima, genera specialia, species generales, species specialissimae, res indiuiduae, quae ulterius constant materia &forma, uel quibusdam utrique proportionalibus, contrahunturque singulariter differentijs, proprietatibus &acciden tijs. Decem hi tam essentiarum quam intelligentiarum modi per quinque multiplicati quinquaginta ianuas aperiunt, per quas intramus in creaturarum penetralia illa eminentibus notis in operibus sex dierum designata, &à Cabalistis studiose deprehensa receptaque. Iam isto artificio aenigmaticus scrupus à Comite Mirandulano inter noningentas conclusiones suas propositus, facile in enodem scirpum explanabitur. Aiebat enim sicQui sciuerit quid sit denarius in Arithmetica formali, &cognouerit naturam primi numeri sphaerici, sciet secretum quinquaginta portarum intelligentiae, &magni lobelei, &millesimae generationis, ®num omnium seculorum, haec Mirandulanus. Ducatur itaque uelim sphaera plana siue circulus decem figurarum numeralium super centrum quod sit quinque, est enim medium denarij &in eius circunferentia particulariter, denariae supputationis numeri singuli describantur, transeatque diameter à minimo ad maximum, hoc est, ab uno ad nouem, cuius diuisio duos semicircu los efficiet, à parte siquidem dextra sphaerę, post unum &ante nouem superius commemorata ponantur duo tria, quatuor quinque, à parte autem sinistra post unum &ante nouem reponantur, quinque sex septem octo, &trahanim lineę per centrum à duobus ad octo, à tribus ad septem, à quatuor ad sex, à quinque ad quinque. Tum si maximo cuique tantum subtraxeris quantum abundat supra quinque, quod est sphaerae denariae centrum, atque idem suo minimo addideris, qui a quinque defecit, semper ex utrisque oppositis numeris quinque &quinque adaequata surgent, quare comparatis inuicem linearum punctis, quaelibet lineae descriptio numeralis, quinque &quinque obtinet. Quinarius igitur numerus in circulo denarię reuolutionis dicitur sphęricus, quia, ut uidistis, omnes numeri sphaerę ad quinque rediguntur, id autem fit per quinque lineas in sphaera ductas, quarum singulae decem continent.