Latin
DANNIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 840
Unproofread scanNot analysed yet
Eo itaque sphaerico numero per decem multiplicato, nascentur quinquaginta siue portae intelligentiae, seu anni lobelei, cuius proportio dupla, quae est Arithmetica formalitas, in se multiplicata, millesimam generationem procreabit, quod si perpetuo sic facies, apparebit infinitudo, quae est regnum omnium seculorum, à Cabalistis Ensoph nominatum, &est deitas ipsa sine indumento. Reliqua enim Deus produxit amictus lumine sicut uestimen to, ut esset lumen de lumine, ac inde cum uestimenti suilumine creauit mun dum intelligibilem spirituum separatorum &inuisibilium, quod Cabalistae uocant coelum, ut ex me saepius accepistis. Ad hunc modum intelligo uer ba sapientissimi &maximi Rabi Eliaezer, qui cum istam proposuisset quaestionem, unde creatum sit coelum, respondit, nob ηυ2θ εετ id est, de lumine uestimenti sui sumpsit. Recitantur haec à Moyse Maimoni ostensore perplexorum in 26. cap. libri secundi, &à Rabi loseph iuniore Castiliensi, siue Salemitano in Horti nucis uolumine secundo, Vsque huc ascendit Moy ses Dei seruus, ut cognosceret lumen uestimenti eius, &sabbathum sabba thorum, &lobeleum superius, &millesimam generationem, quod totum nil aliud est quam mundus superior Idearum, angelorum, felicium animorum. Igitur cum indumentum Dei transcendere ac faciem eius uidere nequiuerit, recte dicetur ex quinquaginta portis intelligentiae una caruisse, quam aliqui nostrum fuisse opinantur nonnr, id est, uiuificationem, tamen ijs haud assentior, magis uero esse puto Dei essentiam, quam symbolum indicat Tetragrammaton, &est mundus incomparabilis nulla comprehensibilis proportione. Dixit nanque Moysi Deus, Faciem meam uidere non poteris. Seu uerius sic, Et facies meae non uidebuntur, sed uocabo nomen Tetragrammaton coram te, 33. Exodi, quod explanant Cabalistę –ON0 ΑNθθυγ Νθω hγa nun γnb id est, Vocabo coram te nomen illud magnum quod non poteris uidere, ita enim Ramban Nehmani scribit. Quo plane apparet Deum iuxta ipsum esse suum Tetragrammaton, à Moyse non fuisse uisum. Hoc sane portarum est omnium principium supra omnem creaturam ante creationis exordium, de quo legitur: Creauit Deus coelum &terram. Et Chaldaica Onkeli translatio sonat ita: Creauit Tetragrammatus coelum &terram. Deus ergo Tetragrammatus creauit omnia, quem uos Tetractyn nominare audiui. Dixit autem Rabi Elięzer, ut in capitulis eius extat, 272 γυυ) πbon n ὥτι ἔέ μθυ id est, usquequo non fuit creatus mundus, fuit Deus &nomen eius solummodo. Alij quoque Cabalistae asserunt testimonio Moysi Aegyptij capite 29. libri secundi perplexorum sic H mDNNVN hai dest, Ab initio cum non esset ulla res, erat penitus nisi nomen Dei &sapientia eius, Ergo antequam esset creaturarum quicquam iuxta Cabalae doctrinam, nihil erat nisi Deus, &nomen eius Tetragrammaton, &sapientia eius.