Latin
844
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 844-2
Unproofread scanNot analysed yet
profecto meliore digna magistro, ac multi sudoris sane quae maximam uim habeat ad cohortandum nos, ut ferme semper cum angelis uersemur in contem platione summarum &diuinarum rerum, quibus si familiares esse coe perimus, nihil nobis erit aut dictu aut factu difficile. Familiaritatem eam literae conciliant, quae illorum munus sunt. Eas si adhibuerimus decem numerationibus Cabalisticis, statim consurgit duorum &triginta numerus. Quod scriptum in libro letzira legitur DUym ωτ πτονθη Πήγοο γν Πivnns, id est, Decem numerationes Belima, &uiginti duae literae.