Latin
845
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 845
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter non pauci scriptores, &decem istis proprietatibus silentio dignis, &uiginti duabus literis hanc semitarum conflant summam pro meo quidem more in eum ordinem digestarum, quem tamen alij haud pariter obseruant. At uero illud literarum collegium si quinquaginta portis diligen ter applicuerimus, inde septuaginta duorum angelorum felicem seriem comperiemus, quibus Semhamaphores, id est, nomen expositorium illud magnum summi Dei constare perhibetur. Nam ad quinquaginta uiginti duo addita 72. procreabunt. Hi sunt angeli fortes uniuersae terrae, per quos putatur Moyses ille miraculorum operator manu sua mare usque ad siccum diuisisse, quoniam ipsi sunt angeli diuisionis. Et diuisit Deus terram iuxta numerum angelorum eius. Sic enim in libro Portarum iu stitiae, quem Rabi Ioseph Ben Carnitol celebris in Cabala magister conscripsit inter alia legimus ὅνω 7 α τγγίσα τοος Φῦγγευνι, id est, Et relictae sunt omnes gentes traditae in potestatem septuaginta praefectorum, hoc est, principum angelorum, quib. Racanat peritissimus Cabalista Genesis 48. septuaginta palmas adplicat illas circa duodecim fontes, quos nostis. Quinetiam certum est, duas ibidem fuisse columnas nubis &ignis, quibus duo praepositi erant angeli. Quare non inaniter existimabimus in eiuscemodi sectione maris &liberatione filiorum Israël accessisse Moysi septuaginta orbis terrarum angelos &duos illos columnares in ministerium salutis, quae nobis plane contingit ex nomine Tetragrammato ineffabili, per septuaginta duo nomina, quae desacra scriptura colliguntur explanato Exod. 14. a uersu. Tollensque se angelus usque in finem, ubi legitur diuisaque est aqua. Sunt nimirum ea nobis sacrata signacula hodierna aetate memori mente reposita, quib. symbolis angeli uocati fuerunt opem hominibus, ad laudem &gloriam ineffabilis Dei, de quo scripsit Rabi Salomon in expositione Thalmud testimonio Gerundensis in Geneseos exordio. Symbolorum itaque characteres hi sunt, quos digito uobis pingo, ν2 b ynn λΣb ήνου n nn πbw ωγ υν νιν 22b Dis 1n fi enna inn n1bα 7ba bn 7b θῳ του0 ωρ τν ὀὲΠbγ υ i ἐν γriα οn γ γτιν ν 21 ηπ η ἐ ἷο ρτιττς τὰ σ σοντ τι τινὸ θγ bim vm nar e n λίnτα ν Omnia haec nomina manant de proprietate clementiae, ut asserunt Cabalistae, illa uero una extat ex decem numerationibus, quarum uobis arborem demonstrabo, si adnuerint superi, &uos si me audire parati eritis. Quin paratissimi, ambo inquiunt, qui ob id tanta itinerum pericula obiuimus, tot &tantis sumptibus erogatis.