Latin
DWN JVI ONN NIVZVNNIDW
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 862
Unproofread scanNot analysed yet
Vester Mirandulanus in nongentis conclusionibus scripsit his uerbis, Quicquid dicant caeteri Cabalistae, ego prima diuisione scientiam Cabalae in scientiam Sephiroth &Semoth, id est, numerorum &nominum tanquam in practicam &speculatiuam distinguerem. Sed Rabi loseph Bar Abraham Salemitanus &Cabalistarum multo maxima pars sequuntur Salomonem regem, in eo quòd tripliciter illam posse artem non tantum speculari, uerumetiam practicari plane credunt, iuxta triplicem rerum omnium conditionem, numerum, figuram &pondus, quippe illa quinque in haec tria reducentes. Cum enim totum negocium sit allegoricum, &aliud pro alio, per aliud intelligatur, ut ipsa sententia sit alia pro alia. Dicemus palam, quod aut dictio pro dictione ponitur, aut litera pro dictione, aut litera pro litera. Principio nempe dictio sumitur pro dictione, uel per transpositionem, quae metathesis nuncupatur, uel per numerum aequalem dictionibus inclusum. Litera ponitur pro dictione, uel in capite, uel in fine, uel ubilibet per superpositam notam. Litera ponitur pro litera per alphabeticariam reuolutionem, planetotum, ut om nis tandem proportio compleatur, Arithmetica, Geometrica &Musica. Verbi causa, illud Psalmi 21. Domine in uirtute tua laetabitur rex, intelligimus Cabalistice de Messiha, dicentes: Domine Tetragrammate in uirtute tua Messiha rex, subaudiatis uenit uel operatur. Est enim Messiha uirtus Dei, &operatur in uirtute Tetragrammati, ad id me ducit haec dictio τιτουν, cuius si literae transponantur erit α id est, Messiha. Alio item in loco, Dominus dixit ad Moysen: Quoniam praecedet te angelus meus, Exodi 23. Ecquis est ille angelus iuxta Cabalistas? dicunt alij quod Michael, transponendo enim literas 28 fit Michaël: alij accipientes illum secun dum artis Cabalisticae modum, affirmant quod sit Metattron, eo quod Deus aiebat, quoniam est nomen meum in illo. In Metattron autem est nomen Sadai per numerum ęqualem utrisque dictionibus inclusum, quod mirifice ample ctitur Gerundensis in loco ante citato. Cernitis iam duas Cabalae symbolicas uias? Quin uultis quoque tertio literam uidere pro dictione reponi? Legite Esaiam capite 65. Benedicetur in Deo, Amen. Ecquis est iste Deus? Cabalistae respondebunt, quod est vαNI Υθ ηυ, id est, Dominus rex fidelis, tris enim has dictiones per capita, tres literae VIƆN notabunt, ut scripsit Racanat Exodi 15. Quarta species &tertia Cabalae pars