Latin
862
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 862-2
Unproofread scanNot analysed yet
est commutatio literaria, ut dictio certis literis scripta symbolice designent aliam dictionem per alias literas compositam, &fit per alphabeticariam reuolu tionem iuxta librum creationis Abrahę uariationibus uiginti duabus, secundum quod ibi tot alphabeta leguntur. Exemplum praebet nobis Mazpaz nomen Dei, quod literis his quatuor conscribitur verim de quo Mirandulanus uester sic ait: Nomen Dei quatuor literarum, quod est ex Mem, Zade, Pe &Zade regno Dauidis debet appropriari, cunque illud in sacrae scripturę textu pla ne non legatur, cuius nam rogo esse symbolum perhibebitur?