Latin
863
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 863
Unproofread scanNot analysed yet
Respondent Cabalistae, quod sit symbolum atque signaculum Tetragrammati ineffabilis, &procedit ex alphabeto ultimo, quod est uigesimum secundum libri, qui nominatur Sepher letzira, diciturque Athbas, illic enim commutantur lod pro Mem, &He pro Tzade, &Vau pro Pe, ut sit Mazpaz Adonai lod, He, Vau, He. Dixi modo ad artem pertinentia, quae fit uel transuersis, uel transpositis, uel conmutatis dictionibus, syllabis aut literis, secundum quatuor rationes, quibus scripturarum sensa ingeniose ac artificiose allegorizantur. Nam de ijs quae sine arte constant, &sola traditione fiunt Atechna, satis superque uos feci certiores, quanquam ante ipsi ambo, quae uestra professio est, haud parum multam de illis cognitionem proprio studio adepti estis, quo scilicet modo simplicia de compositis, &superiora de inferioribus abstrahantur, ac fere omnia in mundum intelligibilem, aut super supremum &incomparabilem referantur. Possunt &pietatis argumenta nonnulla saepe nobis legendo sanctas literas in mentem uenire, quae ad diuinorum admirationem primum, ac etiam tum in amorem eorum nos alliciant, nec tamen certa quauis arte tradi queant, ut quod Gabriel fortiore sit uirtute quam Michael, quoniam de eo legitnr in Daniele: Duplex uirtus uolando uolans. De Michael autem solum quod uenit in adiutorium, quare inter intelligentias Gabriel philosophice uirtus reputatur intellectus agentis, &Michael uirtus intellectus passibilis. Ita scribit Rabi Leui Ben Gersom, qui à Latinis nominatur Magister Leo de Ba nolis. Plurimum conferre mihi uidetur, Philolaus inquit, ad artem Cabalisticam optime Simon, id quod tu Atechnon appellas, nisi enim habeantur in manibus reuelata maiorum, quę recte quidem sub artem cadere non putas, esset omnis quantumcunque temeraria omnibus concessa exponendi licentia, &uertendi sacram scripturam, quorsum quisque uellet, quemadmodum accepimus uulgarios quosdam Sophistas agere, ut hac aetate uideantur suis syllogismis il la sanctissima diuini spiritus oracula prope in publicum contemptum adduxisse. Nunc autem quando adreuelata sunt, ut arbitror, applicando uniuersa, ducitur quaedam linea, quam ultra citraque nequit consistere rectum, ut quae artis sint, opera pessimorum hominum non uergant ad inertiam. Tum Simon, Aperte uera praedicas, inquit, fere nanque est aliud nihil, quod plus erranter ad sensa cuiusque retorqueatur quam oracula, tametsi non id semper malitia fit, sed plus saepe ignorantia, quis enim dedita opera piaculum in sacra com mitteret? Ita Saul quondam uerbi ambiguitate deceptus errauit ab oracu lo, cum promisisset Deus Exodi 17.