Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 87
Unproofread scanNot analysed yet
42 Modus ab Aristotele datus, quomodo calefiant inferiora à superiori bus, nullo modo rectus apparet. 43 Haec duo stant simul, &ambo credo simul esse uera, &quod ratio Auenrois in commento ultimo primi Physicorum contra Auicennam con cludat, &quod cum hoc rationes Auicennae ad probandum primum prin cipium sunt bonae &efficaces. 44 Si intelligentias esse in genere secundum Aristotelem dixerit Thomas, non minus sibi quàm Aristoteli repugnabit. 45. Si unitas generis non est solum ex parte concipientis, sed etiam ex parte concepti, necesse est quaecunque sunt in eodem genere Logico, esse in eodem genere Physico. 46 Scientia est realiter relatiua, &scibile ad eam per accidentia refertur. 47 Tenendo communem modum doctorum, quod scilicet de Deo aliquid formaliter praedicetur, dico duas conclusiones proximas, quarum haec est prima. Quod solus Deus ita est substantia, quod nullo modo est non substantia. 48 Secunda Deus ideo non est in genere, quia est substantialiter substantia, 49 Ponere differentiam inter simitatem &albedineni, aut consimilia accidentia, per hoc quod illud separabile sit, illud inseparabile à certo subie cto, fictiuum est. 50 Differentia quae inter suprascripta accidentia apparet, ex sola uolun taria nominum impositione originatur. 51 Necessarium est dicere secundum Auenroem, quod substantia est de intrinseca quiditate accidentis, &est opinio &Aristoteli &philosophiae maximè consona. 52 In definitione substantiarum naturalium non esse ponendam materiam, &Auenroi &Alberto consentanea sententia est. 53 Si Thomas dixerit, in intelligentijs secundum Aristotelem esse accidentia, non Aristoteli modo, sed sibijpsi contradicit. 54. Istae propositiones sunt concedendae ut omnino uerae, materia prima sit asinus, bos &similia. 35 In composito materiali non sunt duae praecisae entitates &distinctae, sedunaentitas. 56 Sonum non ex motuaëris intercepti inter duo corpora se percutientia, ut tenet Aristoteles, &expositores eius, sed ex contactuali talium uel talium corporum, talem uel talem sonum causari dico. 57 Rationes quas adducunt Peripatetici ad probandum, quod in causis essentialiter ordinatis non eatur in infinitum, non conuincunt de necessi tate falsitatem positi. 58 Virtutem sensitiuam sensus communis, sicuti non à uirtutibus sensitiuis sensuum exteriorum, ut dixit conclusio 30.