Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 88
Unproofread scanNot analysed yet
ita nec à uirtutibus sensitiuis sensuum interiorum, phantastica, siue imaginatiua, cogitatiua, &memoratiua, subiecto, id est re differre, &ut ueram, &ut Aristotelis Platonisque sententiam asserimus. 59 Dico omnes qualitates elementorum symbolas esse diuersarum specierum. 60 Si qua est ponenda figura quarta syllogismorum, illa est ponenda quam Galenus ponit, non quam &Franciscus Maironis &Petrus Mantuanus prueriliter confinxerunt, rectius est tamen nullam ponere61 De materia ut ex ea per se fiunt res tractare metaphysicum, Physicum autem ut ex ea resfiunt per accidens, habemus dicere secundum doctrinam Aristotelis. Dictio exclusi ua addita uni relatiuo, correlatiuum non excludit. Non debet concedi, partem in toto quantitatiuo à suo toto esse aliquo modo actu distincta. Opinio quae Auicennae asscribitur, quod Illud unum quod cum ente