Latin
IODV DNUONIDIZ
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 887
Unproofread scanNot analysed yet
Quam uniuersitatem secuta est angelorum ad ministeria deputatorum natura, quando dixit j2. 11* Id est, &factum est ita, quod principem &sacerdotem magnum designat, qui nominatur Michaël, lucidum argumentum angelicae conditionis, quod ex unitate &numero centenario constituitur. Vnde pu tant primo die Ideas extra causam primam esse productas &formas absolutissimas quo ad esse &operari. Die autem secundo hinc angelos esse creatos. Non enim in primo die aiebat 10 *111 Id est, factum est ita, sed in diese cundo, cum firmamentum fieret coeli iuxta Rabi Eliaezer de luce uestimen ti eius creati. Decem enim uestibus iudutus erat Deus quando mundum creauit, ut dicunt Cabalistae, ac de ultimi uestimenti sui luce sumpsit &creauit coelos, non quidem sensibiles, sed illos inuisibiles &intellectuales nnamnr id est, entitates spirituales, de quib. Psaltes ait: Coeli enarrant gloriam Dei, ubi non scibitur ormu Id est, Coeli qui sunt orbiculares, quod memorabiliter notauit Rabi Ama in lib. Reconditorum, prosalmi 19. Sed orawni quib. additur articulus ha, ut in summario argumento Geneseos legitur, In principio creauit Deus Hasamaim, id est colos illos eximios, illos famigeratos, illos admirabiles, nunquam uisos nec mortalib. oculis uidendos. Alij nanque coeli qui non scribuntur per ha articulum sunt quidem firmamentum, sed tamen uocantur nomine coeli quare scriptum est, &uocauit Deus firmamentum coelos, &dicitur ipsius coeli firmamentum inuisibilis inquam, quod ap pellatur Coeli coelorum, unde sequitur ita, Fiant luminaria in firmamento coe li. Nimirum illa extensio in modu pellis tanquam literis inscripta luminaribus &stellis propter localem expassionem dicitur Rakia, quod nos à firmitudine firmamentum appellamus. Nam coelum inuisibile non egebat luminaribus, quoniam per se spiritualiter est illustre ac mentaliter à prima causa illuminatur. Ideo nominantur intelligentiae separatae, de quib. ait author causarum, Cmnis intel ligentia plena est fomis quae dum intelligit dicitur audire &loqui, quare Moy ses ait, Audite coeli quae loquar. Et Dauid, Coeli enarrant gloriam Dei. Et Deus apud Oseam, Exaudiam coelos, &isti exaudient terram. Vnde lumen propheticum descendit quod dicitur nxα nυn** BpnoN id est, uisio illuminans, quae fuit Moysi, nam aliorum prophetarum uisio erat FγσσοιNVTNV id est, non illuminans, &ea dicitur terra, nonnihil mentionis in pri mo sermone de ijs habitum est. Equidem mihi recte uideor credere ob id sapientes nostros dixisse, Aspectus Moysi sicut aspectus solis, &aspectus losuę sicut aspectus Lunae. In creatione igitur sensibilium utitur Deus hoc sym bolo intelligibilium )ut designetur ministerium angelorum rebus naturalibus concreatum sub nomine communi Michael tanquam speciei angelicae appel latiuo, quae per eam orationem 1211) in sequentib. quinque dierum operibus recitatam iuxta primam Cabalisticae artis partem aequalitate numeri symbo? lice significatur, per quod instituimur quòd omnes angeli sunt eiusdem speciei, singula porro corpora siueccelestia seu terrena proprios habent rectores uirtutum ac praefectos operationum, tam ea quae sunt rationalia, ut cocli, stellae, homines, quàm quae irrationalia ut bestiae ac elementa.