Latin
IODV DNUONIDIZ
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 888
Unproofread scanNot analysed yet
Philosophis nempe tum primum Peripateticis id probatur, quod coelum quodlibet sphaericum pręter formam suam essentialem habeat assistentem intelligentiam orbis sui motricem, quę uocatur angelus, eo quod ad hoc officium missa, intelligens et uolens complet iussa creatoris, tanquam inter Deum &naturam uirtus media à qua fiunt operationes in rebus quas natura earum uel non faceret, uel non sic faceret, quas alij prouenire dicunt à proprietate occulta &alij quia tale. Mo tus enim coelorum &stellarum quanquam naturaliter est circularis, tamen ab oriente moueri ad occidentem uel econuerso non naturae est sed uoluntatis. At habet liberam uoluntatem angelus, natura uero certum solummodo instinctum coartatur, unde semper agit eodem modo. Angeli autem non mo uent orbes semper eodem modo. Quo fit ut non semper modo fiant mutationes horum inferiorum. Maximam nanque uim ac potestatem angelica exercet conditio in res corporeas, quapropter intellectus agens à quo influunt formae, nominatur angelus, teste Rabi Moyse Maimoni &appellatur oboy bu ηευ Id est, praefectus uniuersitati, ut dixerunt sapientes no stri, uocaturque Metattron, à quo quidem gubernantur omnes uirtutes singulares humanae, animales &naturales quae pariter angeli dicuntur, eorum est multitudo quo ad nos infinita, sed quo ad creatorem certa terminata et finita. Cuius rei Bresith Raba meminit, ubi legitur quòd creator quotidie creat coetum angelorum, quos alij uocant formas, quòd sint substantiae formales quib. tota sphaera generabilium &corruptibilium absque numero plena est. Haud secus atque uester quoque recepit Hesiodus, in operibus enim &diebus sic ait τρὶς γὰρ μύριοι ἐσὶν ἐπ χθόνι παλυβοτείρη ἀθάνατων ξῆνος. φύλακες θνη ττς ἀνθρώπων διῥα φυλάσσουσίν τε δέκας καὶ χέπλια ἔργα. κερα ἐσσάμενοι παντιφοιτῶντες ἐπʼαἷαν. Id est, Ter enim decem mille sunt super terra multos pascente immortales louis, custodes mortalium hominum, qui utique obseruant &iustitias &miseranda facta, aërem induti ubique euntes super terram. Quorum instar in homine duas uoluntatis potentias nominant duos angelos γη ηγνη Σγυ ηυId est, authorem boni &authorem mali, ut in eminan yva legitur, quem citat Rabi Asse in sua collectura. Eiuscemodi autem Hesiodios custodes corporico assistentes Latini spiritus nuncupant, eorum quisquis solicitudini negociorum inferiorum destinatus fuerit Mamona seu Mamon dicitur, quem Graecè daemona seu daemon uocant, non utique in ma lam partem. Sane aliud quidem est daemon aliud daemonium, quod à nobis putatur diuinitatis extenuatiuum esse, quapropter diminutiue à diuinis excluditur, quanquam plane fateor Homero &uetustissimis scriptorib. alium eius uocabuli usum fuisse, quorum multi de Socratis daemonio lau danda &ueneranda praedicarunt, quod Apuleius de Deo Socratis interpretatus est. Quod autem Latini uocarunt spiritus instar uentorum, à nobis originem sumpsit, qui eosdem nann appellamus. De quibus Rabi Tedacus Leui inlib. de decem numerationib.