Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 94
Unproofread scanNot analysed yet
9 Licet ita mihi uideatur probabile, non est tamen pertinaciter asserendum, quod anima Christi per alium modum nobis ignotum non potuerit in infernum descendere, 10 Illa uerba, Hoc est corpus &c. quae in consecratione dicuntur, mates rialiter tenentur non significatiuè. 11 Si teneatur communis uia, quod actu intellectus attingatur Deus, di coduas sequentes conclusiones, quarum haec est prima, quod Videntes uerbum eo actu, quo essentiam diuinam attingunt, creaturas non attingunt nisi eminenter aequipollenter ad formalem cognitionem, aequipole lentia non actus sed obiecti. 12 Beati duplicem habent cognitionem de creaturis eas formaliter attingentem, quarum altera illatiue est ex ea qua uerbum attingunt, altera secundum quam in re creata creaturam contemplantur. 13 Non assentior communi sententię theologorum dicentium, posse Deum quamlibet naturam suppositare, sed derationali tantum hoc concedo. 14 Nec crux Christi, nec ulla imago adoranda est adoratione latriae, etiam eo modo quo ponit Thomas. 15 Si non peccasset Adam, Deus fuisset incarnatus, sed non crucifixus. 16 In quo lumine loannes Apocalipsim uidit, in eo Apocalipsim non intellexit, 17 Primum peccatum angeli fuit peccatum omissionis, secundum pectum luxuriae, tertium peccatum superbiae. 18 Dico probabiliter, &nisi esset communis modus dicendi theologorum, in oppositum firmiter assererem, assero tamen hoc dictum in se esse probabile, &est, quod sicut nullus opinatur aliquid ita esse praecisè, quia uult sic opinari, ita nullus credit aliquid esse uerum praecisè, quia uult credere id esse uerum. Correlarium. Non est in potestate libera hominis credere articulum fi dei esse uerum, quando placet, &credere eum esse falsum, quando sibi placet. 19 Nisi essent dicta sanctorum, quae in manifesto sui sermonis uidentur dicere oppositum, firmiter assererem hanc, &sequentem conclusionem, assero tamen eas probabiles esse &defendi posse rationabiliter, quarum prima est quod peccatum mortale in seest malum finitum. 20 Secunda est quod pecccato mortali finiti temporis, non debetur poe na infinita secundum tempus, sed finita tantum. 21 Non omnis uoluntas Dei beneplaciti est efficax. 32 Dictum apostoli dicentis, Deus uult omnes homines saluos fieri, positiuè de uoluntate beneplaciti antecedente intelligenda est.