Latin
SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 95
Unproofread scanNot analysed yet
23 Voluntas antecedens sic potest describi, uoluntas Dei antecedens est illa, qua Deus dat alicui naturalia uel antecedentia quibus potest aliquid consequi, cui Deus paratus est coagere si alius uelit, nec sibi contrarium manifestabit cum praecepto uel consilio exequendi, permittens eum libere uel lc agere ad consequutionem suae salutis. 24 Tenendo communem uiam theologorum quod felicitas sit in intelle ctu uel in uoluntate, dico duas conclusiones, quarum prima est haec: Quod intellectus ad felicitatem non perueniret nisi esset actus uoluntatis, qui in hoc est ipso. actu intellectus potior. 25 Secunda conclusio est haec: Licet actus intellectus formaliter felicitan tis attingat obiecti essentiam, tamen quod actus suus circa illum actus sit felicitatis, formaliter habet ab actu uoluntatis. 26 Personae in diuinis numero distinguuntur. 27 Personalitates in diuinis sunt primo diuersae. 28 Theologicè loquendo dico, quod in aeuo non est successio formaliter