Latin
98
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 98
Unproofread scanNot analysed yet
37 Tempus essentialiter est in incorporeis, participatiuè in corporeis. 38 Tempus ubi habet esse essentiale, habet esse totaliter extra animam. 39 Tempus habet ab anima suum esse participatum, à prima quidem ani ma per modum effectiuè causalitatis, ab ultima uero per modum obiectis uè consequutionis. 40 Motus primi coeli, &uniuersaliter, quilibet motus siue localis siue ali terationis secundario &per accidens tempore mensuratur. 41 Licet natura intellectualis simul omnia intelligat, non tamen hoc est per uirtualem &unitiuam continentiam, sed per mutuam penetrationem formarum, &indissociatam communicationem totius esse participati, id est formalis. 42 Per demonstrationem Platonis in Phedro de immortalitate animaefirmius demonstratur aeternitas mundi, quàm per ullam rationem Aristotelis in octauo Physicorum. 43 Sicut &uidetur &auditur homo ab homine per motionem sensus adextra, ita &uidetur &auditur daemon ab homine &à daemone per mon tionem sensus ad intra. 44 Cur homo non possit non uideri si sit praesens à recte disposito in potentia uisiua, daemon autem tunc solùm uideatur cum uult uideri, ex modo quo unusquisque eorum uidetur haberi potest. 45 Sensus naturae, quem ponunt Alchindus, Bacon, Gulielmus Parisien sis, &quidam alij, maximè autem omnes Magi, nihil est aliud quàm sensus uehiculi quem ponunt Platonici. 46 Cum dicit Plato, Neminem nisi inuitum peccare. nihil aliud intelligia tur quàm illud quod Thomas tenet, scilicet, non posse esse peccatum in uoluntate nisi sit defectus in ratione. 47 Prouidentia est statuitiuè in Deo, ordinatiuè in intelligentia, exequus tiuè in anima, denunciatiuè in coelo, terminatiuè in toto uniuerso. 48 Non solùm per dicta in Epinomide &Philebo à Platone, in quibus dialogis expressè ponit Plato felicitatem in contemplatione, sed per dicta in Phedro defurore amatorio, constat secundum Platonem non esse felicitatem in actu amoris, quia furor non est felicitas, sed impetus concitans urgens &impellens ad felicitatem. 49 Exeo nomine, quo Dei nominant amorem, patet diligenter aduerten ti, quod in actu amoris non est felicitas. 50 Ista propositio in Phedro: Omnis anima totius inanimati curam habet, simpliciter de quacunque uerè anima, intelligenda est.