Latin
99
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 99
Unproofread scanNot analysed yet
51 Ex dicto illo Platonis in Phedro, quod nisi anima hominis ea, quę uerè sunt, intuita esset, in hoc animal non uenisset, si rectè intelligatur, intel ligetur quod opinio Plotini ponens transmigrationem animarum in bru ta, non est ad mentem Platonis. §è Ex oratione Socratis in Phedro ad Pana, habetur completè opinio Platonis defelicitate. 53 Opinio Cratili de nominibus ita est intelligenda, non quod talia sint nomina, sed quod talia esse debent si sint recta. 54 Ideo dixit Socrates in Cratilo sesomniare circa ideas, quia ideis non uti mur in hoc statu, sed earum imaginibus proximis uel secundarijs. 55 Per unum in Sophistae, intellige unum in alteritate. 56 Dictum illud in Sophistae, qui unum non dicit nihil dicit, illud est, quod ab Aristotele dicitur, qui unum non intelligit nihil intelligit. 57 Dictum illud Platonis in Sophistae de simulachris, quae dicit daemonica Machinatione conficta, &si multis alijs modis possit uerificari, con ueniens tamen est exponere per hoc, quod illa ut gradum medium in entitate tenent dęmonico ordini proportionantur. 58 Venatio illa Socratis, de qua in Prothagora, conuenienter per sex gra dus potest sic describi, ut primus sit esse materiae extrinsecae, secundus esseparticulare immateriale, tertius esse uniuersale, quartus esse rationale, quintus esse particulare intellectuale, sextus esse totale intellectuale, in separtimo tanquam sabbato cessandum est à uenatione. 59 Quod dicitur in Euthydemo: Non in habitu, sed actu consistere felici tatem, intellige de actu reflexo. 60 Per id quod in Lachate dicitur, quorumcunque est scientia, non esse aliam eorundem ut praeteritorum, aliam ut praesentium, aliam ut futurorum, illud potest intelligi tritum apud Peripateticos, non esse scientiam nisi uniuersalem. 61 Dictum illud Platonis in Gorgia, si orator scit iusta, est iustus, dico absolutè secundum se non ut ad hominem, tantum possesaluari, si unum ab alio esse intelligamus non formaliter, sed illatiuè. 62 Licetratio Platonis in Phedone per uiam contrariorum absolutè non concludat, expositis tamen à Cebete ad hominem, aliquid concludit. Conclusiones numero X. secundum opinionem propriam in doctrina Abucaten Auenam, qui dicitur author de causis.