Latin
17.2 to 17.5
Girolamo Cardano, Ars magna 17.2-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ex hoc patet, quòd si BC ponatur m: quòd cubus AB constabit ex cubo AC &triplo AC in quadratum BC, addito per m: cubo BC, &triplo BC in quadratum AC, nam si BC fuisset p: differentia cubi AC cum triplo AC in quadratum BC, à cubo BC &triplo BC in quadratum AC, fuisset cubus AB, ex demonstratis. Sed posita BCm: tantum est quod aggregatur, quanta est differentia posita BCp: igitur cubus AB, est aggregatum cubi AC &tripli AC, in quadratum BC, &tri pli BC in quadratum Aem: &cubi B em: Et eodem modo, si AB poneretur m: cubus BC constaret ex cubo AC, &triplo AC in quadratu AB, &triplo AB, in quadratum AC per m: &cubo AB per m: Eodem modo, si AB ponatur m: cubus AB componetur ex cubo Cord. BC, &triplo BC in quadratum AC, &cubo AC per m: &triplo AC secund. in quadratum BC per m: nam ut dictum est, cubus AB, est differentia talium partium per p: ex primo corrolario, igitur detracto maiore ex minore, fiet tantundem m: sed cubus AB m: est aequalis cubo AB p: in numero, ut enim 27 p: est cubus 3p: ita 27m: est cubus 3m: igitur cubus AB m: est aequalis cubo BC &triplo BC in quadratum AC, &cubo Aem: &triplo AC in quadratum Bem: Ex primo autem supposito, ostenditur etiam hoc tertium, quod 8 est, proportionem aggregati ex cubis AB &BC ad triplum productorum AB in quadratum BC, &BC in quadratum AB esse, ut trium linearum in proportione continua, AB &BC existentium aggregati primae &tertiae, detracta secunda, ad triplum secundae. constat enim ex 322111 elementorum, quòd proportio cubi AB ad corpus ex AC in quadratum AB, est ut quadrati AB ad AD superficiem, quare ex pl. 61. elementorum, ut AB ad BC, eadem ratione parallelepipedi ex BC in quadratum AB ad parallelepipedum ex AB in quadratum BC, proportio, ut AB ad BC, atque rursus parallelepipedi, ex AB in quadratum BC ad cubum BC, ut AB ad BC. Quatuor igitur corpora, scilicet cubus AB, parallelepipedum, ex BC in quadratum AB, parallelepipedum ex AB in quadratum BC, &cubus BC sunt in continua proportione linearum AB &BC.