Latin
17.6 to 17.8
Girolamo Cardano, Ars magna 17.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Statuamur itaque haec corpora breuitatis causa in quatuor literis H, K, L, M, ita ut H sit cubus AB, &K parallelepipedum ex BC in quadratum AB &H, K, L, M. L parallelepipedum ex AB in quadratum BC, &M sit cubus BC, igitur cum ratio M ad L sit ea quae L ad K, ut probatum est, item K ad L, ut H ad K, erit ex 24. 5. elementorum, KM ad L, ut HL ad K, quare ex 122 eiusdem, HKLM, ad KL, ut HL, ad K, quare ex 19. eiusdem, HM ad KL, ut HL detracto K, ad K, quare ex 222. eiusdem, HM ad triplum KL, ut HL dempto K ad triplum K, at cum HKL, sint in proportione AB ad BC, ut probatum est, erit ex 112 eiusdem 5° elemen torum, cuborum AB &BC, simul iunctorum, ad triplum AB in quadratum BC, &BC in quadratum AB, uelut primae &tertię trium linearum proportionalium, in proportione AB &BC, detracta media ipsarum, ad triplum ipsius mediae. Ex hoc patet, quòd proportio tripli BC in quadratum AB, ad tri. Cors. plum AB in quadratum BC, est ut AB ad BC, ex 122 5° el. tertium. Atque etiam, quòd proportio cuborum AB &BC, cum duplo BC Cor. in quadratum AB, &AB in quadratum BC, ad residuum totius cubi quartum AC, est ut trium superficierum DC, DA, DF, ad DE superficiem, seu ut trium quantitatum proportionalium in proportione AB ad BC, ad mediam ipsarum, ac multa alia quae breuitatis causa omitto. De capitulorum transmutatione. Cap. VII.