Latin
30.1 to 30.3
Girolamo Cardano, Ars magna 30.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cipio Ferreus Bononiensis iam annis ab hinc triginta fer mè capitulum hoc inuenit, tradidit uero Anthonio Mariae Florido Veneto, qui cum in certamen cum Nicolao Tartalea Brixellense aliquando uenisset, occasionem dedit, ut Nicolaus inuenerit &ipse, qui cum nobis rogantibus tradidisset, sup pressa demonstratione, freti hoc auxilio, demonstrationem quaesiuimus, eamque in modos, quod difficillimum fuit, redactam sic subieciDEMONSTRATIO. mus. Sit igitur exempli causa cubus GH &sexcuplum lateris GH aequa le 20, &ponam duos cubos AE &CL, quorum differentia sit 20, ita quod productum AC lateris, in CK latus, sit 2, tertia scilicet numeri rerum pars, &abscindam CB, aequalem CK, dico, quod si E ita fuerit, lineam AB residuum, esse aequalem GH, &ideo rei aestimationem, nam de GH iam supponebatur, quod ita esset, perficiam igitur per modum primi suppositi 6 capituli huius libri, corpora DA, DC, DE DF, ut per DC intelligamus cubum BC, per DF cubum AB, per DA triplum CB in quadratum AB, per DE triplum AB in quadratu BC. quia igitur ex AC in CK fit 2, ex A C in CK ter, fiet 6 numerus rerum, igitur ex AB in triplum AC in CK fiunt 6 res AB, seu sexcuplum AB, quare triplum producti ex AB, BC, AC, est sexcuplum AB, at uero differentia cubi AC, à cubo CK, &existenti à cubo, BC ei aequale ex supposito, est 20, &ex supposito primo 6 capituli, est aggregatum corporum DA, DE, DF, tria igitur haec corpora sunt 20, posita uero Bem: cubus AB, aequalis est cubo AC, &triplo AC in quadratum CB, &cubo BCm: &triplo BC in quadratum AC m: per demonstrata illic, differentia autem tripli BC in quadratum AC, à triplo AC in quadratum BC est productum AB, BC, AC, quare cum hoc, ut de monstratum est, aequale sit sexcuplo AB, igitur addito sexcuplo AB, ad id quod fit ex AC in quadratum BC ter, fiet triplum BC in quadratum AC, cum igitur BC sit m: iam ostensum est, quod productum CB in quadratum AC ter, est m: &reliquum quod ei aequatur est p: igitur triplum CB in quadratum AB, &triplum AC in quadratum CB, &sexcupli AB nihil faciunt.