Latin
QUAESTIO II
Girolamo Cardano, Ars magna 30.4
Unproofread scanNot analysed yet
Tanta igitur est differentia, ex communi animi sententia, ipsius cubi AC, à cubo BC, quantum est quod conflatur ex cubo AC, &triplo AC in quadratum CB, &triplo CB in quadratum Aem: &cu bo Bem: &sexcuplo AB, hoc igitur est 20, quia differentia cubi AC, à cubo CB, fuit 20, quare per secundum suppositum 6 capituli, posita B em: cubus AB aequabitur cubo AC, &triplo AC in quadratum BC, &cubo Bem: &triplo B, C in quadratum ACm: cubus igitur AB, cum sexcuplo AB, per communem animi sententiam, cum aequetur cubo AC &triplo AC in quadratum CB, &triplo CB in quadratum AB m: &cubo CEm: &sexcuplo AB, quae iam aequatur 20, ut probatum est, aequabuntur etiam 20, cum igitur cubus AB &sexcuplum AB aequentur 20, &cubus GH, cum sexcuplo GH aequentur 20, erit ex com muni animi sententia, &ex dictis, in 35° p &312 undecimi elementorum, GH aequalis AB, igitur GH est differentia AC &CB, sunt autem AC &CB, uel AC &CK, numeri seu liniae continentes superficiem, aequalem tertiae parti numeri rerum, quarum cubi differunt in numero aequationis, quare habebimus regulam.