Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 34
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA. Adde cubum tertiae partis numeri quadratorum, dimidio numeri aequationis, &totum quod inde fit, in se ducito, à quadrato abijce cubum quadrati tertiae partis numeri quadratorum, residui radicem adde &minue dimidio aggregati, quod in se duxeras, habebis Bino mium &Apotomen, cuius re cubicam iunge, &eis adde tertiam partem numeri quadratorum, &totum quod conflatur, est rei ęstimatio. Exemplum, cubus aequatur 6 quadratis p. 20, adde 8, cubum 2, tertiae partis 6, ad 10, dimidium 20, fit 18, ab huius quadrato 324, abijce 64, cubum quadrati 2, relinquitur 260, cuius radicem adde &minue à 18, habebis 18 p. 12260, &18 m: ra 260, horum re cubicae iunctae, addita tertia parte numeri quadratorum, constituunt rem. De cubo &quadratis aequalibus numero. Cap. XV. DE MONSTRATIO. Oc capitulum conuertitur secundo modo, differentia autem est, quod primus modus ostendit addendam tertiam partem numeri quadratorum, &secundus minuendam, sit igi tur, in figura 12 capituli, cubus AB cum 6 quadratis AB, aequalis 100, &ponatur BC tertia pars numeri quadratorum, &com pleatur cubus AC, erit igitur cubus AC aequalis cubo AB, &G quadra tis, &12 rebus, &cubo BC, ex primo supposito 6 capituli, loco igitur cubi AB &G quadratorum ponatur 100, nam illa erant aequalia 100, igitur cubus AC, aequalis erit 12 rebus, &cubo BC, &100, at 12 res ex AB, deficiunt à 12 rebus ex AC in 12 BC, at illud 12, ut ostensum est in praecedenti, fit ex triplo quadrati BC, igitur 12 BC, est triplum cubi BC, igitur cubus AC &triplum cubi BC aequantur 12 rebus, &cubo BC, &100, abiecto igitur cubo BC communi semel, erit cubus AB cum duplo cubi BC, aequalis 12 rebus, &100, duplum autem cubi BC est 16, &numerus rerum est triplum quadrati BC, tertiae partis numeri quadratorum, &ideo inuenta aestimatione AC, abijciemus BC tertiam partem numeri quadratorum, &relinquetur AB cognita, secundum hoc erit regula.