Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 34-2
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA. Duc tertiam partem numeri quadratorum, ad cubum, &duplica illum cubum, &differentiam numero aequationis ab eo sume, inde triplica quadratum tertiae partis numeri quadratorum, &habebis res, quae aequantur cubo &numero, si duplum cubi fuit majus numero aequationis, uel res cum numero, aequales cubo, si duplum cubi minus sit numero aequationis, uel res aequales cubo, ubi differentia numerorum nulla sit, inde inuenta aequatione, minue ab ea tertiam partem nu meri quadratorum, &residuum est rei ęstimatio. Exemplum. Cubus &6 quadrata aequantur 100, duc 2 ad cubum fit 8, duplica fit 16, abij ce ex 100 habebis cubum, aequalem 84 p: 12 rebus, sunt autem 12 res, triplum quadrati 2, tertiae partis 6, numeri quadratorum, res igitur est, ex capitulo 12. 12V: cubica 42 p: 12 1700 p: 12 V: cubica 42 m: 12 1700, ab hoc abijce 2, tertiam partem 6 erit rei aestimatio quaesita, quan do cubus &6 quadrata aequantur 100, haec, R V: cubica 42 p. 12 1700 p: RV: cubica 42m: r. 1700 m. 2. Rursus, sit cubus &6 quadrata, aequalia 25, &abijcio 16 duplum cubi tertiae partis 6, ex 25, fient 9, &12 res, ut prius, aequales cubo, res igitur ualet r 5 1/2 p: 1 1/2, abijce 2 relinquitur aestimatio quaesita, r 5 quae mi 12. Rursus, cubus &G quadrata aequantur 16, abijce duplum cubi 2, scilicet 16, ex 16 numero relin quitur nihil, deinde sume triplum quadrati &eiusdem tertię partis nu meri quadratorum, &est 12, numerus rerum, aequalium cubo, quare quadratum aequatur 12, quare res est re 12, abijce 2 tertiam partem 6 relinquitur rei aestimatio, R 12m. 2. Rursus, cubus &G quadrata, aequentur 7, sume differentiam 7 &16, dupli cubi 2, &est 9, &quia du plum cuborum est majus numero aequationis, &numerus rerum est 12, ut prius, habebimus cubum p: 9, aequalem 12 rebus, ideo res ualet 3, uel ra 5 4 m: 1 1/2, abijce 2, erit aestimatio cubi &6 quadratorum 1, uel ra 5 quar m: 3 1/2 &hoc est in rem: quia 3 1/2 m: majus est quàm r 5 1/2, &6 quadrata sunt 105 m: R29261, cubus uero est ra 9261 m: 98, si igitur iungantur cubus &6 quadrata, fient 7 praecise, ut patet. Ex hoc est manifestum, cur capitulum, cubi &numeri aequalium Corus. quadratis, non demonstratur ex capitulo cubi &quadratorum aequalium numero. Quemadmodum capitulum cubi &numeri, aequalium rebus, demonstratum est ex capitulo cubi aequalis rebus &numero. Nam cum capitulum hoc perueniat aliquando ad capitulum cubi &numeri aequalium rebus, melius est igitur ducere capitulum cubi &nu meri aequalium quadratis, immediate ad capitulum cubi &numeri aequalium rebus, quàm ad idem capitulum, medio capituli cubi &quadratorum aequalium numero, nam &operatio longior, &demonstratio magis confusa euaderet. DEMONSTRATIO. Demonstratio alia Ludouici, similis nostrae uniuersali, capituli 71, &fuit inuenta haec à Ludouico de Ferrarijs.