Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 40-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et ponatur AB rei aestimatio, BCTpquand: AG autem aequalis, BC, quare GB est differentia AB &BC, cubus autem GB, est differentia cubi AB cum triplo AB, in quadratum BC, à cubo BC cum triplo BC in qua dratum AB, ex sexto capitulo, cubus uero AB cum 100 rebus, aequatur &quadratis p. 10, ex supposito, 6 quadrata autem AB, sunt triplum EC in quadratum AB, triplum igitur BC in quadratum AB, &cubus BC, qui est 8, sunt am: quàm cubus AB cum 100 rebus, dico autem 2 m: quia cubus BC, qui iungitur 6 quadratis, debuit esse 10, &est tantum 8, at cubus AB cum 100 rebus, superat cubum AB, &triplum AB in quadratum BC, quod est 12 res, in 88 rebus, differentia igitur cubi BC, &tripli BC in quadratum AB, à cubo AB, cum triplo AB in quadratum BC, est 88AB, m: 2, huic igitur differentiae, aequalis est cu A bus GB, ut diximus, ponatur igitur BG res, erit igitur GC seu AB, 2 m: re, cuius quantitas sumpta 88 uicibus, ut dictum est, aequatur cubo BGP: 2, igitur cubus BG, p. 2, p: 88 suis rebus, aequalis est 176, quare cubus BG cum 88 suis rebus, aequatur 174, quare si eam aestimationem BG detraxeris ex BC, quae est rpquad: scilicet 2, habebis quantitatem AB, quaesitam. ALIA DEMONSTRATIO. Ponatur rursus, cubus cum 5 rebus, aequalis 6 quadratis ac 10, &ponatur EF res, DE Tpquand: differentia DE &EF, EH, eritque ex demonstratione consimili praemissae, ut cubus EH, aequetur 7 rebus, p p: 16, inde inuenta aestimatione, si ei addatur HF Tpquand: quae est 2, habebitur EF res quęsita, nec in hoc addam uerba, quia demonstratio est similis praemissae, &operatio eius in hac parte, est clarior in nostra demonstratione.