Latin
REGVLA
Girolamo Cardano, Ars magna 40-3
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA. Regula igitur sumpta ex hac demonstratione est, si numerus rerum aequalis est, producto ex numero quadratorum in suam tertiam partem, duc rpquod: ad cubum, re cubicam differentiae huius, &numeri aequationis, adde rpqud: ubi cubus sit minor numero, aut minue, ubi sit maior, &totum est aestimatio rei, manifestum est autem, quòd ubi cubus rapquad: &numerus, sint aequales, non addemus nec minuemus, sed rpquand: erit ipsa rei aestimatio. Exemplum. Cubus &12 res, aequantur 6 quadratis p: 8, tunc quia ducto 6, numero quadratorum, in 2 sui tertiam partem, fit 12, numerus rerum, ad unguem, ideo duc 2 Tpquod: ad cubum, fit 8, cuius differentia à numero aequationis nulla est, ideo aestimatio rei est 2 rpquand: Et si cubus &12 res, aequantur 6 quadratis p: 9, tunc quia cubus aequatur numero, abijciemus 8, cubum Tpquod: ex 9, relinquitur 1 cuius re cubicam quae est 1, addo Tpquond: quia cubus Tpquand. est minor aequatione numeri, fit rei aestimatio 3. Et eadem ratione, si cubus p: 12 rebus, aequetur 6 quadratis p. 7, detracto 7 ab 8, cubo Tpquod. re linquitur 1, cuius re cubicam quae est 1, detrahe ex 2, Tpquand. relinquitur 1, rei aestimatio. Quòd si numerus positionum, maior sit producto ex numero quadratorum in sui partem tertiam, differentia erit numerus rerum, ut in prima demonstratione, &suis regulis, hunc duc in Tpquod. &ei adde cubum rpquod. &huius aggregati, numerique aequationis differentia, est numerus aequationis cubi, &talium rerum differentia, si nulla sit, aestimatio rei est rpquand. Et si numerus aequationis est minor aggregato, aestimationem inuentam minue, &si maior, adde rpquod. quod fiet, erit rei aestimatio.