Latin
ARS MAGNA. C
Girolamo Cardano, Ars magna ix
Unproofread scanNot analysed yet
nam in utroque uerifitur 7 poss, catur, nisi quando numerus est aequalis quadrato dimidij numeri radicum, nam tunc solum est una ęquatio, scilicet dimidium numeri ipsa rum radicum. In hoc autem capitulo nunquam potest esse solutio ficta, nec aequatio per minus. sed ubi est solutio per uerum numerum, est duplex, ubi caret solutione uera, non tamen magis potest solui per aequationem fictam. Si uero ęquatio quaeratur in capitulis cubi, quadratorum, &nume ri, tunc si cubus aequatur quadratis &numero, tunc est una tantum so lutio uera, uelut si dicam, cubus aequatur tribus quadratis p. 16. res ualet 4. &non potest alia inueniri. NOTANDVM. In omnibus autem capitulis in quibus est una tan- Notus. tum solutio, aequatio est facilior inuentu, &nitidior, uelut in capitulo cubi &rerum aequalium numero, &cubi aequalis quadrato &numero, &in capitulo cubi aequalis rebus &numero, ubi productio illa ex numeri in rua tertiae partis est minor numero. Idem dico, ubi cubus cum numero aequatur rebus, &non potest haberi nisi ficta aequatio, reliquae autem in quibus multiplex est aestimatio rei, sunt difficiliores &confusae. Si igitur cubus &quadratum, aequantur numero, tunc aestimatio rei est una tantum per plus, ubi ex 1/2 numeri quada in quadratum duarum tertiarum eiusdem numeri fiat minus numero aequationis, &haec aestimatio eadem est fictae, correspondenti capitulo cubi &numeri aequalium quadratis sub eadem quantitate. Exemplum. Cubus &tria quadrata aequantur 20, tunc quia ex 1 tertia parte numeri quadratorum, in 4 quadratum duarum tertiarum fit minus quàm 20, dico quod non est nisi una aequatio, &res ualet 2, &hęc est aestimatio per m: cubi p: 20, ęqualis tribus quadratis. Vbi uero ex ea multiplicatione talis numerus possit produci, erit una aestimatio uera, &duae fictae, &uera correspondebit fictę alterius capituli, &rursus fictae ueris. Exemplum, si dico, cubus &11 quadrata aequantur 72, res est re 40 m: 4, pro uera aestimatione, sed pro ficta est 3m: uel ra 40 p: 4m: Et si cubus cum 72 aequalis sit 11 quadratis, aestimationes uerae sunt 3. uel r 40 p. 4. &ficta est re 40 m: 4m: Ideo quaerendo fictam semper quaerimus ueram, &correspondentem alterius capituli. Notum est autem ex hoc, quod capitula quaedam habent duas, Notu.