Latin
ARS MAGNA. C
Girolamo Cardano, Ars magna x
Unproofread scanNot analysed yet
quaedam unam aestimationem, &quando habet tres, in una parte capituli, habent postmodum unam tantum in reliqua, uelut capitulu cubi aequalis rebus &numero in parte inferiore, &capitulum cubi &quadratorum ęqualium numero, &capitulum cubi &numeri ęqualium quadratis aut rebus, nam in una parte habent tres aequationes, in alia unam tantum, &similiter capitulum quad quadrati &numeri aequalium quadrato: in una parte habet quatuor aequationes, in alia postmodum nullam, quaedam uero habent duas per totum, ut capitulum quadrati &rerum aequalium numero, aut capitulum quadrati aequalis rebus &numero, quae uero habent unam, sunt, ut capitulum cubi &rerum aequalium numero, &capitulum quadrati &numeri aequalium rebus, quod habet duas aequationes in una parte, in alia postmodum nullam. Et scias, quod aequationes capitulorum, cubi &quadratorum ęqua lium numero, item cubi &numeri aequalium quadratis, sic se habent, quod differentia aequationum uerarum &fictarum semper est nume rus quadratorum, uelut, si cubus &72 aequantur 11 quadratis, aequa tio ficta est ra 40 m: 4, uerae sunt re 40 p. 4. &3. differentia, ra 40 m: 4 &7 p. 1240. est 11 numerus quadratorum, &ita, si cubus &11 quadrata aequentur 72 numero. In his autem capitulis, quae duplici denominatione, impari &una pari ac numero constant, si cubus &res, aequales sint, quadratis &nu mero, aequationes possunt esse tres, &omnes uerae, &nulla ficta, quia ut dictum est, minus cum ad solidum deducitur, fit minus, &ita minus aequale esset plus, quod esse non potest. Vbi uero cubus, quadratum, &res, aequales sint numero, tunc tres etiam erunt aequationes, altera p: duae m: &hoc, si sub eisdem denominationibus quadrata aequari possunt rebus numero &cubo, &aequationes uerae hic, sunt fictae in illo exemplo, I cuus. p. 6 quadius, 3 rebus, ęquatur 18, tunc rei uera aestimatio habetur ex capitulo suo, de inde habet aestimationes fictas capituli, I cub. p. 3 rebus p: 18 aequalium 6 quadratis, &una earum est 3, alia re 8 1/2 p: 1 1/2, igitur m. 3. uel m. 12 8 1/p: 1 1/2. est aestimatio ficta, 1 cub. p. 6 quad. p. 3 posus aequalium 18. &cum hoc est etiam tertia aequatio uera. Ex hoc habentur tres aequationes capituli, cubi, rerum, &numeri, aequalium quadratis, ubi aequatio possibilis, cognoscitur autem hoc ex suis capitulis, earum igitur duae uerae sunt &aequales, ut dictum est, aequationibus capituli totidem quadratorum &rerum &cubi aequalium numero eidem, ut in exemplo dicto, tertia autem uerae respondet alte rius capituli, &est ficta, ideo aequatio capituli 1 cus. p. 6 quad2 p: 3 posus uera est aequatio per m: capituli, I cus p: 3 rebus p. 18 aequalium 6 quadratis.