Latin
ARS MAGNA. C
Girolamo Cardano, Ars magna xii
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam manifestum, quod si quod quanda &res &numerus comparentur, regula septima in eis praecise locum habebit, sicut in quadrato rebus &numero, conferendo capitula capitulis, eadem ratio in reliDEMONSTRATIO. quis deriuatiuis. Et iam oportunum est, ut ostendamus haec demonstratione, quod etiam in toto hoc libro facturi sumus, ut rebus tam admirabilibus, ultra experientiam, fidei ratio accedat. Sit igitur gratia exempli, AB cubus, cum BC numero aequalis DE quadrus cum EF rebus, &sit H aestimatio uera, quia igitur ex supposito, AC aequatur DF, fiat DG aequalis AB, quia igitur DE superat AB, in GE, &BC est aequalis GF, ex communi animi sententia, erit BC, maior FE in GE, &qualis excessus DE super AB, talis BC, super EF. Ponatur igitur H minus, &ficta aequatio, erit igitur AB &EF, m: sed DE, &BC, remanent p: quia igitur differen tia AB &DE, est GE, &differentia BC &EF, est etiam GE, &tantum est detrahere AB ex DE, &EF ex BC, quantum addere eas tanquam m: sequit quod posita ęstimatione positionis, m: H, quod AB, cum DE ęquatur BC cum EF, utrumque enim aggregatum est residuum GE, igitur cubus cum quadratis, ęquatur rebus &numero eodem modo, &rei aestimatio est m: H, quantum scilicet in alia aequatione fuit idem in alijs. Sequitur etiam, quod aggregatum partium in uno, est aequale dif ferentiae mutuae in reliquo, uelut si dicam, cubus &10 aequantur 6 quadratis &8 rebus, &aestimatio in hoc capitulo sit uera, erit in capi tulo cubi &6 quadratorum aequalium &rebus &10 numero in ficta aestimatione, aggregatum ex cubo &6 censibus, aequale differentiae cubi &6 censuum in uera aestimatione, uel 10 &8 rerum in eadem uera aestimatione, &tantum erit aggregatum &rerum &numeri in fi cta aequatione. De numero omnium capitulorum. Cap. II. T capitula, quae generaliter scire conuenit, usque ad solidum extenduntur cubum, simplicia uero, quoniam unius sunt generis, in unum contraximus, quanquam ipsum usque in infinitum extendatur. Quae uero cum numero quadratum &positionem habent, tria sunt, &quamuis duas sortiatur aestimationes unum eorum, quia tamen simul illae coniunctae sunt, tria tantum dicemus esse capitula, At uero cubi &rerum &numeri tria, uerum cum unum illorum duas habeat aequationes, in quatuor euadunt, totidem fiunt ex cubo quadratis &numero, iam igitur duodecim.