Latin
ARS MAGNA. C
Girolamo Cardano, Ars magna xi
Unproofread scanNot analysed yet
At ubi quadratorum numerus minor sit quàm ut possit aequari cubo rebus &numero, in capitulo cubi quadratorum rerum aequalium numero, tunc una est aequatio uera nulla ficta, at in capitulo quadratorum aequalium cubo rebus &numero, una ficta, &nulla ue ra, uelut dicendo, I cub. p: 1 quadus p: 2 rebus aequantur 16, rei uera aestimatio est 2, &haec est ficta aequatio cubi &duarum rerum &16 aequalium 1 quadus. Manifestum igitur est, capitula cubi, quadratorum, rerum, aequalium numero: etiam cubi rerum &numeri, aequalium quadratis inuicem sibi respondere. Pariter capitulum cubi, aequalis quadratis, rebus, &numero, respondet capitulo, cubi, quadratorum, &numeri, aequalium rebus, ideoque ubi res admodum paucę sunt, est aequatio una ficta, aequalis uerae correspondenti alterius capituli cubi aequalis totidem quadratis, rebus &numero. Exemplum. Si cubus aequalis sit 2 quads /posoni 6, numero, res ualet 3, nec plus aut minus, quia si cubus &2 quadus &6 numerus, aequentur uni positioni, nulla potest aequatio uera esse, sed ficta erit m. 3. quae erat uera in alio capitulo. Quod si res tot sint, ut capitulum cubi, quadratorum, numeri, aequalium rebus, possit habere aequationem ueram, tunc aequatio uera duplex erit, &una ficta, correspondentes duabus fictis, &uni uerae alterius capituli. Exemplum. Si cubus &3 quadus &6 numerus, aequales sint 20 rebus, duae erunt aequationes uerae, scilicet 3, &1211 m: 3, &una ficta, scilicet 1211 p: 3m: Igitur aestimatio cubi, aequalis 3 quand, 20 reb. 6 numero, uera est, re 11 p: 3, &duae fictae erunt, 3m: &12 11 m: 3m: . Eadem ratione capitula cubi &quadratorum aequalium rebus &numero, &cubi ac numeri aequalium quandus &rebus, sibi inuicem respondent. Vbi igitur capitulum cubi &numeri aequalium rebus &quandratis non habet aequationem ueram, habebit unam tantum fictam, aequa lem uerae alterius capituli. Exemplum. 1 cubus p: 72, aequatur 6 qua dratis p: 3 rebus, rei ficta aestimatio est, m: 3, &haec est uera, unius cubi &6 quadratorum aequalium 3 rebus &72, Et sicut capitulum 1 cus. p. 72 aequalium 6 quandus p. 3 rebus, caret uera aestimatione, sic ca pitulum 1 cubi p. 6 quadratis aequalium 3 rebus p: 72, caret ficta, at ubi capitulum cubi &numeri aequalium quadratis &rebus habet ueram aestimationem, habebit duplicem, &unam fictam, correspondentes duabus fictis, &uni uerae alterius capituli. Exemplum, cubus p. 4 aequamlis sit 3 quanda p: 5 rebus, tunc uerae aestimationes sunt 4, uel ra 11/2m: m: &haec est uera aestimatio capituli cu ficta uero est, r 1 1/2 bi &3, quadratorum aequalium 5 rebus &4 numero, &reliquae duae, scilicet 4 &12 11/m: 1/2 sunt m: in eodem casu &fictae.