Latin
Cap. IIII
Girolamo Cardano, Ars magna xix
Unproofread scanNot analysed yet
ALIA DEMONSTRATIO. Sit modo AB numerus rerum quarundam, aequalium C numero 2 &quadrato D, &faciam quadratum BG dimidij AB, quod sit GE, à quo auferam C numerum, ut EF superficies aequalis sit numero C, &ponam latus quadratum, FB superficiei, quod sit GH, dico lineas BH &HA esse utrasque latera quadrati D, unde sequitur duas fore ueras aestimationes huius capituli, quarum aggregatum est aequale numero rerum, uidelicet AB, constat enim quod rectangulum ex AT AH in HB, una cum quadrato HG est aequale quadrato BG, ex 52 2' elementorum. quadratum autem HG aequale fuit FB superficiei, rectangulum igitur ex AH in HB, aequale est EF, quare &C numero, quod autem fit ex AB in HB, ex 32 21 elementorum, aequale est quadrato HB &rectangulo AH in HB, igitur quod fit ex numero rerum AB in aestimationem rei quę est HB, aequale est numero C, &quadrato HB, quod est probandum. Et similiter eadem ratio ne rectangulum ex AB in AH, ęquale est quadrato AH, &ductui AH in HB, sed ex AH in HB, ut probatum est, fit C numerus, igitur rectan gulum ex AB in AH, scilicet ex numero rerum in rerum aestimationem, aequatur quadrato rei &numero proposito. Ex hoc patet, quod illi falluntur qui dicunt (quòd si BH, gratia exempli) sit aestimatio rei, &GF 3, quod rectangulum ex BH in GF erit 3 GH seu triplum GH, hoc enim esse non potest, scilicet quod super ficies contineat lineam aliquam, neque numero, nec alia proportione, cum infinitę lineae possint esse in superficie, quantitas enim continua nullum suę diuisionis recipit terminum, sed ueritas est, quod si GF contineat tres unitates (gratia exempli) id est partes tres lineae BH, diuisę