Latin
Cap. IIII
Girolamo Cardano, Ars magna xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Et sicut radix quadrata, nulli pręterquam numero iungi potest, ut aequationem efficiat generalem, sic è diuerso, cubica cubicae iuncta, effi cere potest, numero non potest. Cum igitur iungitur cubi aequalis re bus &numero, aequationem producit, non integram tamen, at detra ctae inuicem, efficiunt aequationem capituli cubi &rerum aequalium numero, uelut re cubica 4 p: re cubica 2, est aequatio capituli, cubi aequalis rebus &numero, &re cubica Am: re cubica 2, est aequatio capituli cubi &rerum aequalium numero. At capitulum cubi aequalis quadratis &numero, habet aequatio nem constantem ex tribus quantitatibus proportionalibus, quarum duae extremę sunt radices cubicae, media est numerus, ut re cubica 16 p: 2 p: re cubica 4. sed capitulum cubi &quadratorum aequalium nu mero, habet similem in omnibus praecedenti aequationem, excepto quòd numerus est m: uelut rue cubica 16 m: 2 p: re cubica 4. Illud etiam intelligendum est, radices simplices pro generalibus aequationibus haberi, ut tamen etiam simplicia sint capitula, uelut ra cubica inseruit capitulo numeri aequalis cubo, &quadrata, numeri ęqua lis quandrato, &relata, capitulo relati aequalis numero, &sicut hae simpli ces compositis capitulis conuenire nequeunt, sic nec ullum compositum ex pluribus radicibus incommensurabilibus capitulo simplici potest conuenire. Ostendit aestimationem capitulorum compositorum minorum, quae sunt quadratorum, numeri, &rerum. Cap. V. DE MONSTRATIO. It quadratum FD &G res (gratia exempli) ęquale 91, tunc faciam DB &DG cum fuerint productę esse 3, dimidium scilicet 6, numeri rerum, &complebo quadratum DGBC, indeque productis CG &CB quadratum AFEC, prout in quarta secundi elementorum fit, quia igitur DB ducta in AB ex diffinitione secundi elementorum producit AD super finem, &ex numero quolibet in rei aestimationem producitur aestimatio illarum rerum, ue lut si res est 4, &sint quinque res, erunt quinque res 20, &tantum produ citur ex 4 aestimatione rei in 5 numerum rerum, ut ostendimus in capitulo tertio, igitur cum BD sit 3, &AB aestimatio rei, erit superficies AD tribus rebus aequalis, seu aestimatio trium rerum, at superficies DE aequalis est AD, ex 43 primi elementorum, igitur &ipsa est aesti matio trium aliarum rerum, duae igitur super ficies, AD &DE, sunt aequales 6 rebus, quare ipsę cum quadrato FD sunt 91, at quadra tum, CD est 9, quia BD est 3, igitur AC quadratum est 100, quare latus eius AC est 10, cum igitur BC sit 3, detracta BC ex AC, relinquitur AB latus DF 7.