Latin
Cap. IIII
Girolamo Cardano, Ars magna xvii-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IIII. Ingulares dicuntur aequationes, in quibus nullum capitulum perfecte potest absolui, &tales sunt numerus integer, uel fractus, latus etiam omne numeri, seu quadratum seu cubicum uel alterius generis, atque ut ita dicam, omnis simplex quantitas, item constantes ex duabus radicibus omnes, quarum altera sit quadrata, uel rerum. &generaliter radix par, unde quę ex duobus constant nominibus, &apotome seu ut dicunt recisa tertij ac sexti generis, non apta sunt aequationi generali. Omne etiam capitulum, quod ex numero quadrato, cubo, &posi 2 tionibus constat, eas habet generales aequationes, quae ex capitulo, ad quod deducuntur, deriuatę sunt, addita uel detracta tertia quadratorum numeri parte, ut suo loco ostendetur. Generales autem aestimationes, sunt, in capitulis quadrati aequalis rebus &numero, secundi generis, constans ex nominibus duobus, ut 12 19 p: 3, capituli autem quam drati &rerum aequalium numero, secunda apotome, ut re 19 m: 3, capituli autem quadratorum &numeri aequa lium rebus, apotome, &constans ex duobus nominibus primi generis, ut 3 p: ra 2, &3m: in 2. Vbi autem primum genus dico, quartum etiam intelligo, sic &ubi secundum, etiam quintum, tam in apotome quàm ex duobus nominibus constante. At unius radicis uniuersalis aequatio, deriuatiuis conuenit capitulis, seu cubica seu quandrata, hisque quorum principalibus quadratum aut cubus radicis pro aequatione fuerat, uelut si quandrato aequali rebus &numero aestimatio hęc conueniebat, ra 19 p: 3, capitulo cub quadrati aequalis cubis &numero sub eadem quantitate existentibus, ęquatio erit, ra V: cubica R 19 p. 3.