Latin
ITTUIN
Girolamo Cardano, Ars magna xx
Unproofread scanNot analysed yet
Nec admireris, hanc secundam demonstrationem, aliter quam à Mahumete, explicatam, nam ille immutata figura magis ex re ostendit, sed tamen obscurius, nec nisi unam partem, eamque pluribus, unde nos facilitati &breuitati consulentes, tum ut utrique aestimationi una demon stratione satisfaceremus, hac utimur. ALIA DEMONSTRATIO. Sit modo quadratum AC in tertia figura, aequale 6 rebus &16 numero, &ponatur AD numerus rerum, scilicet 6, igitur superficies AH est 6 positiones, quare DC residuum erit pręcisc 16, diuidatur AD per aequalia in G, &fiant quadrata GB &GD, quae sint GK &GE. Quia igitur BC ęqualis est BA, &BK aequalis BG, erit KC aequalis GA, quare etiam GD &FL, &quia DE &DG sunt aequales, item DF &BG, erit FE aequalis DB, quare etiam ęqua lis FK, duae igitur lineae FK &FH, aequales sunt FL &FE, &anguli ADF recti, igitur FC superficies aequalis est LE, sed FC cum FB fuit 16, igitur LE cum FB fuit 16, addito quadrato GE quod est 9, nam GD fuit 3, erit GK quadratum 25, igitur latus GB5, addita igitur GA, quae est 3, fiet AB tota 8, rei aestimatio. Secundum haec formabimus regulas tres, pro quarum memoria subiungemus Carmen hoc, Querna, da bis. Nunquer, admi. Requan, Minue dami.