Latin
REGVLA I
Girolamo Cardano, Ars magna xx-2
Unproofread scanNot analysed yet
REGVLA I. Est autem unicuique horum capitulorum commune, ut dimidium numeri rerum in se ducatur. Quando igitur quadratum aequatur rebus &numero, quod significatur per Querna siue primam tantum in telligas literam seu adnumeres sequentes à prima uocali consonantes, ut Querna, quadratum aequale rebus &numero significet, &Nunquer, Numerum quadrato ac rebus aequalem, &Requan, res quadrato &numero aequales.