Latin
108
Girolamo Cardano, De subtilitate 108
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo ut rum &gulam uidemus. De crystallino prismatemira. rere uideatur: quartum ut pedes uelut in uolantibus auibus cum capite &brachijs aequidistent pauimento: haec igitur duo speculum praestabit pul cherrimè. Duo igitur tigna aequalia ad angulum rectum iuncta, ut rectus angulus in sublimi sit, ac leuia ad modum gnomonis compones, iuxta angulum intus duo magna specula plana ex aduerso aequali altitudine constitues, quae pendula esse satis intelligis. Cum itaque ab his tantum abscedis, ut in altero calcaneum ad unguem assequaris, ex motu secundum rectam lineam, &brachiorum iactatione uolantem inspicere uideberis. Eisdem rationibus quas diximus, si specula duo se contangentia, atque in una superficie plana existentia ita collocaueris, ut altero ad te accedente, reliquum abscedat, quod fiet si super trabe rectè &ad perpendiculum collocatis, uinculum quod inuolutum sit sensim explicetur: uidebis imaginem tuam accedentem in altero, in reliquo retrocedentem. Quòd si dorsum tuum uidere uelis, speculis duobus planis id commodè assequeris, quae quanto maiora fuerint, eo erunt etiam meliora. Primum retro collocabis medio situ inter supinum &erectum, alterum sublimiore loco quàm tu sis medio situ inter pronum &erectum ante oculos tuos: optimeque quaecunque in tergo habes uidere poteris. Memineris etiam si gratia exempli annulum ex aduerso speculi collocaueris, annulus uerò &ipse speculum sit uelut incluso Sapphiro: uidebis in speculo imaginem annuli, in cuius gemma imago tua apparebit: hoc autem ex multiplici reflexione continget. Idem in duobus continget speculis, &multo maiore miraculo in tribus. At si profunda obscuraque ut uterum, gulam, cubiculum tenebrosum uidere propositum sit, amphoram magnam aqua plenam uitream colloca è directo loci, &lumen post amphoram, ut amphora media sit in recta linea inter lumen ac locum quem uidere desideras, inde omni alio sublato lumine oculum tuum colloca, ubi amphorae lumen non impedias, locum tamen inspicere possis, uidebisque cuncta ut in luce claraCrystalli prisma uerò multas speculorum uires habet, ut quòd multas formas referat, tum etiam auersas capitibus in imo &pedibus supra, ut caua specula, tum monoculos &quatuor oculis, in eo etiam colores maximè dum aduersus Solem secundum longitudinem collocatur pulcherrimos &inimitabiles apparent, uerum oculis applicatum, tum maxime ubi arbores sint &prata pulchritudinem coelestem refert: coronas, irides, tapeta ubique sparsa, colores splendidissimos, roseos, candidos, uirides, puniceos, caeruleos, aureos, mixtosque omnes, ac gratissimi aspectus: aliam in sublimi atque auersam effigiem rerum ostendit, quasi planis in montes assurgentibus. Finitorem etiam, ac regiones fingit, cum distantia maxima atque iucundi uisus, ut quae illum non labefactet sed recreet: oportet autem magnum esse prisma, purissimumque crystallum.