Latin
107
Girolamo Cardano, De subtilitate 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si locus quem uidere desideras sublimior sit, quàm ille in quo es, editiore loco suspende. Eadem ratione si uelis quod procul fit, v M. passuum uidere, &interiectis muris, aut in hostili ciuitate, edito loco speculum ad perpendiculum seu finitori aequidistans quàm maximum suspende, aliud uerò in manu habens, ut illius facies respiciat (non prorsus supina neque ad perpendicu lum exquisitè erecta) speculum quod superius collocasti, demum sensim te è directo primi speculi elongabis, paulatimque ac alternatim, modo dex tra modo sinistra inflectens, donec locum plenè conspicias in speculo tuo, tunc illud uix mouens à situ, uidebis quaecunque illic aguntur &fiunt: nac aliud est huic rei, ut dixi, quàm machinarum hostilium ignearum impedimentum. Quòd si libeat spectare ea quae in uia fiunt, Sole splendente in fenestra Modus uidendi orbem è uitro collocabis, inde occlusa fenestra uidebis imagines per foloca cum suis con loribus occulramen translatas in opposito plano, sed cum obscuris coloribus, subijta. cies igitur candidissimam chartam eo loco quo imagines uides, &intentam rem mira ratione assequeris, duplices facies, &quaternos oculos, &ternos, &teipsum monoculum, &auersam effigiem, atque alia mira innuSpecula uarimera cauum speculum ostendet: non solum sphaericum sed &conicum as res repraesentantia. ac cylindricum. Hoc tamen ultimum longe etiam maiora repraesentabit, uelut quaternas facies, oblongam etiam atque strictissimam, &modo perbreuem atque latissimam. Quid tandem? omnia fermè praeterquam ueram, more hominum huius aetatis: qui omnia nouerunt magis quàm bene facere aut uera dicere. Sunt &specula quae multas facies ostendunt, ut quae è planis multis Specula imagi nes miro modo constant, alia quae ignem accendunt, quod è multis constent circulis, ac in aere repraedenique compositorum infinita monstra, quae referre est superuacuum, ilsentantia. la nunc ostendamus, quae in aere imagines repraesentant. Superius caua retulimus, sunt &conuexa sphaerica, sed exquisitissima cylindrica conuexa. Constituatur rima fenestrae è directo alicuius tabulae pictae, sic ut è lo co quopiam cubiculi per rimam possit inspici, eo uerò in loco cylindricum speculum conuexum statuatur, super tripodem ad planum perpendicula re, inde oculum sic colloca ut è speculo uidere possis tabulam quam extra posuisti: eam igitur imaginem ut in aere pendentem uidebis inter specu lum atque fenestrae rimam. Speculum quod Quòd si homines uolantes uidere in speculo libeat, ut uolare uideanrepraesentat tur, quatuor sunt necessaria, ut moueantur, ut brachia agitent: haec duc homines uopraestabit homo, quem uolantem uidere desideras: seu ipsus fueris, seu lantes. alij sint: quanquam &motum assimulare possis speculi motu, sed non le ue est hoc incommodum. Tertium est ut in sublimi pendeat ne terrae haerere Vt imaginem tuam simul accedentem &recedentem uideas. Quomodo dor sum tuum spectare poßis. Quae contingam ex duobus spe culis.