Latin
119.9 to 119.11
Girolamo Cardano, De subtilitate 119.9-11
Unproofread scanNot analysed yet
Nam precium fecit copiam, dum multitudinem augere student, cum uerò materia deesset nobilior, aliam supposuere: inde excogitata pictura resarciendae uilitatis causa, ita honos ac synceritas uasis decessit. Aut enim uilior materia, aut non eadem, uel omnino impurior, aut non adeò claborata, aut uasa ipsa ante tempus eruta, ob lucri cupiditatem, morae impatientibus, utcunque res se habeat, &precium, &locus, &materia, &modus quo fiunt, eadem esse docet haec myrrhinis, nec tamen minus est superbum his coenare quàm auratis, atque ex argento uasis. Atque haec &Lemniae maior nobilitas inter terrarum genera aut argillarum. Lemnos insula nostri maris est: mons qui eam gignit, nec lapidem habet, nec arborem, utilis cruentis fluxibus &ulceribus, sed magis uenenis. Ob id arborem non alit, quoniam siccissima est, nec in lapidem coit, quoniam adeò est tenuis substantiae ut non excipiat aquam, sed potius ab aqua excipitur. Habet &pinguedinis aliquid, qua uenenis resistat. Manifestum uerò ex his, quoniam arte talem efficere possumus, ut si argillam communem diu contundamus, ac aqua in qua Scordion &iuniperi semen incocta sint, aspergamus, in tumulosque formemus, denuo etiam tundentes inspergentes ac in tumulos dirigentes ac siccantes. Feret utique temporis iacturam commodum, &sarciet. Nam Lemniae sphragidis precium est pro auri pondere, Cur terra raro bene oleat. Aquae cur celeriter odorem bonum amittunt. Armenia terra. Gemmae cur in peste utiles Modus facien di lutum Armenium artificiosum natural praestantius. Cur in monti bus metallica generentur pondere, adeò creuit in immensum res uilissima, ubi desijt ob raritatem esse communis, intercepta enim ambitione principalium medicorum, qui regi orientis assistunt, nobilior haberi coepit. Nec tamen olet, hoc enim rarum est terris atque aquis omnibus.