Latin
120
Girolamo Cardano, De subtilitate 120
Unproofread scanNot analysed yet
Nam ut bene oleant, tenui humido, ac bene concocto opus est: aquae humidum bene concoctum esse non potest, quòd plu rimum sit terrae quòd non sit tenuis, odor ut dixi suauis non est. Admixtis tamen quibusdam, contingit terram aut aquam bene olere. Quamobrem manifestum est terram &aquam etiamsi bene oleant breui odorem amittere, ut contingit aquae rosaceae, &magis uiolaceae. Terrae igitur &aquae maxima pars odore caret, magna est etiam quae grauiter olet, minima quae bene. Proxima Lemniae est Armenia, quae rubra est, &egregiè siccat: Ob id pestilentibus morbis &tabi, illi quae ulcere pulmonis prouenit salutaris. Nam &ob eandem causam Carbunculi, Smaragdi, Sapphiri, Hyacinthi, Margaritae, corallique utiles sunt in peste, quòd uehementer scilicet siccent: uerum ut minus Armenio luto id agunt, ita spiritui uitali reparando sunt utilio res lapides: Est igitur Armenium lutum siccissimum, ac moderatè frigidum, minimè acre: sed tamen tenuissimum. Ob id etiam uenenis erodentibus salutare, ut cantharidibus item putrefacientibus, ut marino lepori. Est &Apuliae lutum rubrum, &Armenio uiribus non absimile, eo ta men longe imbecilius. Quid tamen prohibet ne melius reddatur etiam Armenio: Elue igitur Apulicum lutum: repurga ab arena: inde diligen ter siccatum aceto acerrimo, &olei parte sexta excipe, ut in formam pultis redigatur. Sepelies autem hudo loco in multos annos. Ergo aduersus uenena medicamenta tum uermes hac ratione conficies, terra argilacea purissima, oleo, aceto, scordio, iuniperi semine, gentiana, diptamo contundendo diu, inde sepeliendo in multos annos. Quaeret forsitan, quid iuuet ad uitam tam diuturna sepultura? eadem profecto quae in montibus ad metallicorum generationem causa conducit. Sed uiuacior in montibus tamen, ob plures causas. Nam montes uitae quandam habent speciem, cum saxis constent. Saxa autem uiuere docebimus, ubi autem uita, ibi etiam omnis naturalis generatio promptior est. Accedit quòd montium uires non exhauriuntur ligonibus, rastris, aratro: nec ullo modo hominum industria perspirare coguntur. Est etiam montium solidior substantia, unde calor ille melius continetur, qui in agris ob terrae mollitiem difflatur. Esse autem calorem illum coelestem iam docuimus, tum quia igneus, ac putridus parum alter, reliquus nulla ex parte generationi utilis est, tum etiam quòd uideamus in oriente &meridie gemmas nobiliores, &aurum perfectissimum magis generari. Quin etiam si quis eiusdem generis gemmas conferat in oriente ac meri die genitas, ut carbunculos &amethystos, cum his quos Germania mittit, mirum in modum differre &duricie &splendore animaduertet, atque adeò uehementer ut non eiusdem generis esse putet, causa est quòd oriens calidior sit &humidior, pinguiorque.