Latin
133.5 to 133.6
Girolamo Cardano, De subtilitate 133.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Indicio quoque est, quòd oliuae littore maris gaudeant, nam salsum solum etiam non leuiter pingue est. Sed ut dixi oleum omnia sic continent, quod ui ignis detrahi potest. At multum non potest continere, nisi bitumen admixtum habeat. Est genus salis fossile, ut quod Sal petrę dicimus, &Ams Genera salis. moniacum. Hoc omnium est amarissimum, ut quod sub arena ardentissima eruitur. Salsum enim cum ulterius decoquitur Galeno teste, amarum euadit. Itaque Ammoniacum sal etiam arte confici potest: quamuis multi in hoc frustra laborauerint. Sal gemma splendet crystalli in morem, acutius sale factitio. Nam in omnibus quae arte fiunt &elaborantur absque compositione, natura simile efficit, unde sulphur quod sponte nascitur, carius longe reliquo, quàm sit utilius, ita in calchanto &caeteris. Tenuissimum inter salis genera halinitrum est, hoc medium inter sal est ac nitrum. Nitrum inuenitur in arena Nili praecipuè.