Latin
334
Girolamo Cardano, De subtilitate 334
Unproofread scanNot analysed yet
Albertus Magnus cognomento narrat in Goselaria aquam collectam in imo montis, qui cyprio abundabat aere, dum cogeretur in nitrum uerti. Huius candidior pars quaedam ac laxa pendet in speluncis stiriarum instar, quandoque etiam è solo resudat, uocaturque Aphronitrum, quasi nitri spuma: utrunque horum perijsse nostra tempestate falsò creditum est, unde turbata compositio Diaspolitici. Amarius est Sale nitrum &minus salsum, in quorum medio ut dixi halinitrum. Tenuibus partibus ac siccissimis constat, quòd putredine quadam coalescat, unde in cementis uetustis exoritur, &ubi excrementa iumentorum in terra computruerunt. Mirum illud quod detracto halinitro è terra, si illa in cumulum redigatur, post quinque aut sex annos copio sius foenus reddit. Nec omnino absurdum dici debet, salem serere. Nam ut dixi seu cumuli terrae è quo detractum fuerit sub tugurijs seruentur, seu halinitrum aqua dissolutum in cumulos terrae spargatur, non secus ac sato tritico post quinquennium copiosior fructus redditur. Sunt enim uires omnibus rebus, ut potentia tale aliquid reddant, qualia actu prius fuerant. Quod uerò potentia est, ad actum etiam peruenit ui Solis, unde uermes &muscae in locis, in quibus manent, id relinquunt, quo ad aliorum similium generationem, ac generis multiplicationem facultas suppeditatur. Itaque ut ad halinitri naturam redeam: in eo tenuis pars est, tum in sale aquae &terrae immixta, quae dum ardet cogit terreas partes dissipari, ideoque subsilit sal, &halinitrum in igne positum &crepitat. Et cum soceri meo igni assistenti, tegulae peruetustae frustum igni impositum esset: repente crepuit, &in diuersas partes magno impetu fragmenta prosilierunt nemine ex astantibus, quod mirum fuit, laeso. Causa huius fuit modica ut reor halinitri pars (quòd tegula antiqua esset) illi inclusa. Eadem ratione candelae è sepo aut cera salita crepitant, uerum caeteris longe diutius durant. Inter salis genera sal chali seu alumen catina reponi solet, nitri non solum medicamentum, ut quod ductile efficiat, sed etiam materia. Aduehitur ex oriente, sed Brasauolus Ferrariensis affirmat ex herba fieri posse optimum, quae iuxta Comum in ripa salsarum aquarum exoritur. Quòd si ut illi credimus, uera est historia, propagata herba non paruum compendium rei pecuniarię fieret, essetque ars haec admodum lucrosa: illud satis constat, hoc salis genus fieri ex Vinen herba arboreae magnitudinis saporis salsi, quam quidam existimant esse Anthyllidis primum genus. Salis substantia tenuior est materia calchanti: Calchantum. cuius adeò sunt uariae species, ut illas explicare non leue sit.