Latin
153.1 to 153.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 153.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
cum uerò in folia transierint nequeas quid sit tenuius cognoscere, aurum ne an argentum: itaque incomprehensibili argenti tenuitate aurum centuplo tenuius esse necesse est, ita fit ut auri uncia plusquàm decem terrae iugera tegere possit. Contingit hoc ob substantiae puritatem, longamque coctionem: ob id auro caelaturas ferri ac chalybis parua impensa ornant, plusque est in operae quàm auri. Multiplex haec ratio, tres tamen modos faciliores explicabo. Aurum in bracteas redactum argento uiuo miscetur, inde cum igne Inaurandi mo di. excalefactum fuerit in aquam effunditur, post argento si uas argenteum sit illinitur argentum uiuum, post incalescit uas &pectitur donec ubique haereat, inde igne absumpto argento uiuo aurum manet argento adhaerens. Quòd si aeri uel ferro iungi aurum debet, hoc modo: Lauabis uas prius uino in quo sal Ammoniacum &aerugo aequis partibus cum duplo fecis uini sint dissoluta, inde argento uiuo, postquam siccata fuerint ut prius illines. Modus alius aqua separationis, cuius historiam Hematites Hiscripsisse me memini superius, constat. Tertius est ut candenti ferro auri spanus, &eius folia superponantur, inde Hematite Hispano, cuius colos exterius san usus. guineus est, unde nomen traxit, interius ferreus, cum duricie tanta ut uix limam sentiat, confricetur: non hic est Germanus ille mollis, unde liquet Hispanum esse qui sanguinem sistat, nam duritie in tenuissimum puluerem redigi potest, &uim habet siccantem ac astringentem eximiam. Me dici autem frustrato opere utuntur Germanico, cuius nulla penitus utilitas est, itaque in pollinem redigere oportet lapidem illum, si Hemoptoicos sanare optimo auxilio propositum est. Ita in manifestis adeò etiam cae cutiunt medici nostrae aetatis, ut nunquam uel unum qui uero usus sit animaduerterim, cum coloris &substantiae similitudine decipiantur His igitur relictis quae sunt extra propositum, ad rem ipsam reuertamur. Quod Hematite faciunt, licet Ophyte etiam leuissimo perficere. Itaque omnium horum causa est auri tenuitas maxima, quae illi est pro priuilegio.