Latin
4
Girolamo Cardano, De subtilitate 4-2
Unproofread scanNot analysed yet
Nullum uehementer colora tum perspicuum Metalla omnia aqueae substantiae ac tenuis. Tentare metal ex minima parte ut solet fieri fallax est. aquae misceatur non oportet, nam simul opaca &nigra aqua efficeretur, ita argenti pars minor est, aquei humoris plurima, perspicuum igitur est hoc genus rudis argenti magna ex parte. Sed si uel subnigrum fuerit, uel copiosius quàm pro aquea parte, uel impurum, non erit perspicuum. Cur igitur rubrum esse necesse sit, quod perspicuum est, &ex quibus constet abunde dictum est, nec prohibet quin etiam alia metallica è plumbo uel aere perspicua sint. Sed contingit rarius ob impurtiatem illorum, nam argentum aere &plumbo purius est. Ergo &hac ratione gemmas fingere adulterinas licet. Sed quod ab initio proposueramus prosequamur. Translucent igitur è lapidibus magnesia, armatura, specularis lapis, gypsi flos, quem alium à speculari lapide putat Agricola. E marmorum generibus aliquid in unoquoque, solus tamen phengites generaliter ac totus luci peruius est. Gemmae etiam plures, adeoque magna ex parte gemmarum genus ut multi credant, quae non translucent haud gemmas dici debere. Vitrea etiam omnia ex succis quatuor, Sal, alumen, nitrum, &sutorium atramentum. Terrarum genus nullum est perspicuum, nam si aquae multae misceretur terra esse desineret, concreta etiam humido in lapidem uerteretur, nec terra amplius esset. Terra etiam ob tenuitatem translucere nequit: nam &nitrum &gemmae quantumuis perspicuae in puluerem redactae, perspicuae esse desinunt. Cum igitur terra non cohęreat sed tenuissima sit, non potest esse perspicua. Sed ad auri historiam reuertor: solum ipsum inter metalla exiguum bonum spirat odorem, cui succedit argentum, aes pessimum: causa est ma gnitudo caloris adurentis. In auro quòd suaui calore generetur eius sub stantia nullus odor malus relinquitur, ob id multorum annorum spacio auri generatio indiget, reliqua breuiore omnia conficiuntur: à moderato autem calore paruam duriciem fieri necesse est, atque ob id molle aurum &quaecunque bene olent mollia erunt, ut ambra. Quod si Geodes Misenus quem falso Aetitem dicunt, quòd in eo alius resonet lapis, uiolam redoleat, &Aldenbergij lapidis fragmenta, &Berningerij lapis uideantur bene olere, à musco qui eis circundatur hoc eis aduenit, nam illorum substantiam, aut aliorum durorum bene olere uix possibile est, quemadmodum etiam suprà docuimus. Tenuissimum igitur aurum subsequitur argentum, quod etiam experimento deprehenditur. Denarius seu scrupulus grana xxiiij. argenti in filum cxxxiiij, pedum producitur, sunt hi è nostris brachia centum fermè. Hoc totum undequaque, dictu incredibile, sed omnibus eius rei artificibus notum, circumambit auri pars tertia grani unius, nam auri unciae duae in pondo duodecim ac semis argenti distribuuntur. Argenti uncia in pedes MMMec, seu brachia nostra MMecec, quae à granis sex auri circumuestiuntur undequaque. Atque haec de ductili: quae uerò tenuitas auro concedatur, dum malleo Auri tenuitae super argenti bracteas extenditur, haud minore digna est admiratione: in folijs. nam auri uncia octo argenti pondo tegit.