Latin
20.5 to 20.7
Girolamo Cardano, De subtilitate 20.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Proportio uero N ad LK, &est ut LK suspensa in M, ex tertia regula, ut LC ad CK ex secunda regula: igitur statuemus pondus N primo in directo D, deinde facto aequilibrio additio o semper est secundum proportionem ad G, ut partis LE ad BC. Secundum igitur aequalia incrementa BL crescet O, sed N manet idem semper, igitur secun dum aequalia incrementa partium BL crescet D pondus. Aequa igitur statera fieret si ad C apponatur pondus faciens aequilibrium cum L. K: inde diuidamus spacia ab agina ad L per aequalia. Sed quia ipsi non apponunt pondus in C, necessarium est ut prima nota puta P ostendat etiam pondus LK, ut si LK ponderet libras duas, &D pondus duas libras aequet, nota primi ponderis esset in K, exempli gratia, sed quia G positum in K grauaret quantum quatuor librae, &praeter id etiam L. grauitatem effi cit duarum librarum, igitur oporteret ut D esset librarum sex, igitur pon dus esset librarum sex, &ostenderet tantum quatuor. Ob id faciemus primam notam quatuor librarum in P, nam ibi G grauitatem efficit duarum librarum, &LK duarum aliarum, igitur pondus D erit quatuor librarum, quod faciet aequilibrium: igitur nota quatuor librarum primarum erit in P, &multo minus ab agina distans quàm reliquae inter se. At uero reliquae inter se aequidistabunt, ut si secuda sit in Q, tertia erit in H, &quar ta in M, &quinta in R, &sexta in E, ideoque posito G in E, ostendet libras uigintiquatuor.