Latin
21
Girolamo Cardano, De subtilitate 21
Unproofread scanNot analysed yet
Manifestum est autem ex hoc quòd commodum affert non leue, quòd G sit pondus per se notum, id est libra, uel bilibra, uel trilibra. Centra autem ponderum in circulis &rectangulis sunt in commun sectione dimetientium duarum. In omnibus autem figuris aequilateris quae circulo possunt inscribi, centrum grauitatis idem est cum centro cir culi circumscribentis. Supponitur autem in omnibus quòd ponderosa haec aequalem ubique habeant crassitudinem, &quòd ex materia quae ubique aequalem sortiatur grauitatem constituantur. In trigonis autem omnibus in communi sectione trium linearum, quarum singulae ad singula latera ex angulis oppositis uenientes ea per aequalia diuidunt. Has uero in unum punctum secando seinuicem concurrere necesse est: &si id Archimedes non demonstrauerit. Nos autem in Geometricis elementis illud ostendimus generaliter, nunc autem pro necessitate declarabitur. Nam diuisis per aequalia lateribus AB, &AC in D &E, &ducta CD, BD, &per communem sectionem AGB &DE, quae erit aequidistans lateri tertio, unde BEC &CDB erunt aequales, quia in eadem basi BC, subducto BCG communi erit CEG aequalis DBG, ipsi autem sunt aequales AGE &AGD, quia in aequis basibus &inter aequidistantes: quare AGE &AGD aequales. Cunque sint super eandem lineam AG erunt aequalis altitudinis, quae altitudo BE est trigonorum etiam FGD, &FGE, qui consistunt in eadem basi FG, igitur etiam ipsi inter se sunt aequales. Quia uero BC aequidistat DE, erunt ex 29 primi elementorum &15 eiusdem, DGE &BGC aequianguli, &proportio BG ad GE, ut CG ad GD. ex eisdem etiam BGH &GEF similes, itemque CGH &DGF. quare proportio trigoni BGH ad EFG, ut BG ad GE dupla, &CGH ad DFG, ut CG ad GD dupla, est autem ut dictum fuit CO ad GD, ut BG ad GE, quare BGH ad EFG, ut BCO ad DFG: quare cum D FG &EFG aequales sint, erunt BGH &CGH aequales, Cunque sint inter aequidistantes, erunt in basibus aequalibus BH &HC, igitur trigoni omnes ABH, ACH, CDE, CDA, BEC, BEA, erunt, medietas ABC, quare appensus trigonus in O, in nullam poterit partem inclinari. Centrum autem sectionis parabolę seu coni rectanguli est in eius dimetiente, quae à summo ad medium basis in eo puncto qui à summitate coni dimidio plus distat quàm à basi, quae est recta linea supposita angulo coni. Cum itaque fuerit c iij posita