Latin
202
Girolamo Cardano, De subtilitate 202
Unproofread scanNot analysed yet
pinabant ad mortem absque ullo dolore accersendam, Theophrasti testimonio. Imitabantur enim mortem quae in extremo senio contingit. Namque dolor qui in morte sentitur, contingit aut ob spirandi difficultatem, aut ob spriritus uitalis resolutionem. At spiritus cum sponte dissoluuntur dolorem nullum afferunt, uelut in laboribus. Sed causa quae spiritum dissoluit ut febris, uulnus, plerunque ipsa dolorem affert. Cicutae igitur succus soporem grauem inducens frigiditate immodica spiritus ipsos absque dolore extinguit, Difficultatem uerò spirandi non maiorem ea quae spirituum paucitati satisfaciat. Quo fit ut non acerba mors accidat, uelut his qui aqua suffocantur, multo uerò minus quàm strangulatis. Itaque mors haec quae ex cicutae succo paratur, &quae ex morsu uiperae sui generis, de qua Plutarchus in M. Antonij uita, cum sopore graui fit, &simillima est ei quae in ultima contingit senecta, unde etiam absque dolore est. Itaque nihil mirum si Chij Atheniensesque uiros egregios quos morte damnassent, cicutae succo perimerent, ut quod adimerent uitae ac dignitati illorum morPoma mortis. tis lenitate compensaretur. Sunt &poma mortis in prouincia Peru occi dentalis Indiae nuper inuenta, sorba sunt odorataque quod mirum est: arborque ipsa fruticosa piri folijs densis crebris ac uiridioribus, nec mirum Praecoqua in uarietate regionis adeò perniciosam hanc plantam euadere. Nam praeco Perside uenequa in Perside ubi primum orta nomen sumpserunt, &inde trans lata cum no praedita. ibi perniciosa essent hic in Italia fiunt innoxia &etiam grata odore gustuque. Vnde in suis Apophoretis Martialis: Vilia quae fuerant natiuis praecoqua ramis: Nunc in adoptiuis Persica cara sumus. Mitescunt ergo pleraque translata, alia etiam deteriora euadunt: itaque cum mortis pomum exitialem succum ferat, quo illitae sagittae mortem afferant illico, atque nullo redimitam auxilio: arbos uerò umbram quae faciem totam &palpebras inflet ac oculos abscondat: ros ex arbore decidens si in oculum incidat corneam exedendo caecitatem pariat: lignum dum uri tur capitis dolorem excitat, odoremque teterrimum, atque haec omnia quòd humidum tenue modicumque bene coctum atque odoratum, multo crasso &pernicioso misceatur: in nostra regione sorba solum gustu ingrata redduntur, quoniam materia exitialis humidi à calore aeris ambientis putrefieri nequit. Lymphaticae Proximae uenenis sunt lymphaticae plantae, cuiusmodi in Hispaniola plantae. insula occidentalis Indiae Cohobba, quae solo odore inebriat &phanaticos ticos reddit. herba haec est credo estrimoniae genere: quae si bibatur in fu rorem uertit: nullo modo uiribus absimilis ei quam Turcae Asseral uocant, cuius usus apud eos plurimus est: quòd non solum laetos reddat &alacres, sed etiam curam omnem ac metum pellat: ut ad munia etiam belli sint promptiores.