Latin
203.1 to 203.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 203.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusmodi apud nos crocus est: nam ut &Asseral si copiosius edatur non iam solum alacres, sed temulentos reddit, inde etiam copiosius sumpta occidit. Talia sunt uinum, &quae è uino aqua ardens &fex bibita, &ut fertur olim aenopia radix à uini quadam similitudine nomen adepta. Nardus. Sed ut ad odorata reuertar, Lilia, Nardus &Crocus ex eorum sunt genere. Omnis Nardus suffructex est folijs rorismarini longioribus, angustioribus, crassiusculis, mollioribus, odoratis, flos paruus admodum inter caeruleum ac purpureum. Truncus &rami lignosi, uiret hyeme: haec Folia arboribus cur decis si sit grauior moritur. Eadem causa est omnibus plantis folia amittendi dant. frigus ipsum, ob id in frigidis regionibus obducta ramis &trunco palea, radicibus equi fimo, tota arbore in hippocausto collocata, non solum illarum seruari nihil mirum est folia ne decidant, sed arbores &fructus edere. Seruantur &sponte calidioribus siccioribusque plantis etiam apud nos folia, ut dixi, Nardo, Rorimarino, Saluiae, Iunipero, Lauro, Cupresso. Busso uerò ob solam uehementem siccitatem mediocremque caliditatem, amara enim est. Sed in India quòd calidissima sit regio nulli arbori folia decidunt, praeterquam siliquae, quam uocamus cassiam. Hanc constat cum radices mittat subtus ad aquam usque, natura esse frigidam &hu midam triplici ratione. Exhaurit enim copiosius humidum, abest plurimum à Solis calore radix, &frigore aquae quam tangit perfrigeratur. Crocus. Sed ut ad odorata redeam: croco radix bulbosa, copiosa, uiuax, folia porracea, sed adeò angusta ut capillata dici possint. Caulis maculosus: flores coloris uinosi, colchicis similes, in quorum medio stamina croci flammea surgunt. Erat &olim Balsamus in precio, nunc non habetur: constat fuisse arbustum lasemino nostro, haud ualde absimile. Porrò lasemini flos can-Iaseminum. didissimus est atque odoratus. Arbor ut haederae repit &alteri adhęret: similior topiariae uiti, cum nihil emittat quo alteri haereat, nam non muros aut arbores sponte scandit ut haedera, sed alligata pertractaque. Folio uiridi, molli, tenui, subnigro, oleae fermè simili, flos in umbellis. Illud admi ratione certe dignum quòd huic nullus fructus, aut nullius usus, ut nec Floribus odoalteri nobiliori flori, Non lilio, non croco, rosae, uacinijs, gariophylo.