Latin
213.1 to 213.4
Girolamo Cardano, De subtilitate 213.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Eiusdem rationis est cum semen lini cepis inditum profert herbam lini folio, sapore uerò acri. Oportet autem &alimentum conuenire. Conuersio folio Vertunt &arbores quaedam folia solstitio, ut olea, tilia, ulmus, alirum in plantis uerò ad cursum Solis toto semicirculo singulo die, ut lupinus, heliotroannua diurpiumque: unde nomen illi impositum. Causa huius conuersionis postremae naque. est humidum tenue ad Solis calorem se habens, ut corij ad ignem, nam &ipsum iuxta ignem positum inflectitur ad illum. Eadem fermè ratione flores cum tenues sint ac spongiosi calore Solis Flores cur masiccati superueniente frigore constringuntur Solis occasu. At postquam tuano aperian tur. humorem noctis combiberint, impleti succo ac tumidi necessario à Solis calore matutino aperiuntur. Verum plantae quarum folia solsticio inuertuntur, aliam rationem habent sui miraculi. Cum enim caeteris folia iam deciderint in his quod humidum sit tenacius conuertuntur: conspicuaque fit foliorum ob id mutatio. Itaque omnibus arboribus quae folia eo tempo re retinent id contingit. Verum animaduertimus solum in earum folijs, quarum domestica à syluestri pars colore multum differt. Sed neque credideris hanc conuersionem totam solsticij die fieri: prope enim ad miraculum res accederet: sed quod paulatim factum est, dum perficit id totum De nucibus flo ad tempus in quo perfectum est referunt mortales. Velut &de generentibus in fere quodam pumilionum iuglandium, quòd folia flores ac fructus simu sto B. Ioannis em ittere creditur nocte illa quae festum B. Ioannis Baptistae praecedit. Baptistae. Quòd si ita esset, quod aliud quaeso argumentum illustrius nostrae religionis aduersus pertinaces Iudaeos, aut superbos Maumethi cultores, aut garrulos philosophos desideraremus? Verum ut dixi quòd natura arboris iuxta illud tempus contingit, id totum in religionem diui illius clarissimi uersum est. Arbores quam Sunt &quaedam ex genere arborum atque herbarum, ut de rutha iam ex herbarum diximus, item saluia, tum etiam caulis, arborescit &phasellus in Senegae sunt genere. Regno, de quo iam dictum est, ex arbore copiosissimus prouenit, sunt autem parui rubri oculoque nigro.